The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 155, S. 173
OMNIBUS Cristi fidelib3 hoc scriptum visuris vel auditu- ris, Ricardus Blundel salutem. Nouerit universitas vestra me concessisse confirmasse et ppetue quietuclamasse p anima mea et ç animab3 antecessorum et successorum meorum Deo et beate Marie et Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe in puram
500 mt De alte, iTaDetoalteeet, et 2Toxetatï».
et ppetuam elemosynam totum ius et clameum quod habeo vel dein- ceps habere potero in terra et pastura de Sudmore, videlicet, usque ad diuisas de Crosseby in australi parte. Concessi et eisdem Abbati et monachis fossatum quod se extendit a fossato, quod fecit Robertus Ebor. usque ad fossatum suum in aquilonar! parte bercarie sue de Alte liberum ad integrum tenend. et reparand. de terra iacente extra illud fossatum quandocunque voluerint sine impedimento mei vel alicuius heredum meorum. Salua mihi tamen et hominib3 meis de Ynes libera semita que iacet p illud fossatum. Tenend. et habend, de me et heredib3 meis predictis Abbati et monachis libere quiete bene et in pace sicut aliqua elemosyna quietius et liberius dari et concedi potest. Pro hac autem concessione et quietaclamatione nec ego nec heredes mei de cetero a prefatis Abbate et monachis aliquid exigere vel extor quere poterimus nisi preces et orationes. Ego vero et heredes mei predictam terram predictis Abbati et monachis contra omnes homines et feminas fideliter imppetuum warantizabimus. Et ut hec mea concessio rata et inconcussa pmaneat huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Johanne de Lee, dño Henrico de Torbok, dño Henrico de Lee, Alano le Norreys, Thurstano de Holand, Ada de Gerstan, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 155, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/699dbe6e-3c81-4f89-a020-1f7c9dcb5682/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success