The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 135, S. 154
CI A N T omnes presentes et futuri presentem cartam visuri vel audituri quod ego Warinus de Vernon et ego Alda Maubanc dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmauimus Warino de Hanewall p homagio et seruicio sua totam terram in longitudine et latitudine insimul cum edificijs suis, que est inter terram que fuit quondam Willmi Wodebrid et inter terram quam Robertus Mal tenuit in villa de Wyco maubanc. Ha- bendam et tenendam illi et heredib3 suis de nobis et heredib3 nostris imppetuum, libere, et quiete, plene, et integre. Reddendo inde annuatim nobis et heredib3 nostris de se et heredib3 suis xij. denarios in natiuitate dñi nostri, et xij. denarios in nativitate sancti Johannis Bapte p omni seruicio et omni demanda nobis et heredib3 nostris de predicta terra ptinente. Si vero ita contingat quod illi terram prc- dictam warantizare non possimus, tune excambia illi faciemus in villa de Wyco maubanc ad valentiam eiusdem terre. Ut autem hec
Œttttlue De ШтЫШ ete. 481
nostra donatio et confirmatio stabiles sint imppetuum presentem car- tam sigillorum nostrorum munimine roborauimus. Hijs testib3, dño Roberto de Vernon,* Willmo fratre suo, Hugone de Vernon psona de Malo passu, dño Thoma de Aldelyn, Petro de Stapelton, Ricardo de Hanewall, Ricardo Knoilyn, Matheo fil. Odonis, Paulino Pretore, Lodowyco Gouet, Ricardo fil. Decani, Willmo Bene, Roberto de Henhull clerico, et multis alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 135, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/75eb2e71-201f-4e4f-b150-b97b13057562/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success