The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 248, S. 266
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 248, S. 266


C I A N T omnes tam presentes quam futuri quod ego Alanus de Merland, assensu et concessione heredum meorum, ven- didi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe totam terram meam de Merland in feudo et hereditate imppetuum. Tenend. sicut eam melius et liberius et quietius unquam tenui vel habui p centum solidis argenti quos mihi dederunt. Tenebunt autem prefati Abbas et monachi predictam terram de Merland de me et heredib3 meis libere et quiete cum omnib3 ptinentijs et aisiamentis que ibi sunt vel fieri possunt, sicut ppriam eorum emptionem, ad faciendum inde quic- quid voluerint. Reddend. annuatim mihi vel heredib3 meis xl. dena rios ad festum sancti Martini p omni seruicio ad me vel ad meos heredes spectante. Saluo forinseco seruicio. Ego autem Alanus et heredes mei warantizabimus predictam terram de Merland prenomi- natis Abbati et monachis contra omnes homines et omnes feminas, et ab omni calumpnia emergente fideliter defendemus, et tactis sacro- sanctis euangelijs iuraui, quod non queram artem neq. ingenium unde prefati monachi predictam terram amittant. Hijs testib3, Rogero de Lascy constab. Cestrie, Hug. et Galfr. de Dutton, Hug.
Cttulua De ¿tterlonD et Caetelton. 593
et Thom. Dispenser, Mich. clerico de Rach.,* Ada de Spotlond, Henr. et Andr. filijs Dolfini, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 248, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/76ef073d-03f5-4762-b37e-75033f320e76/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success