The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 63, S. 82
ЬO C scriptum cyrographatum testatur, quod cum quondam inter Abbatem et conuentum Loci Benedict! de Stanlawe nunc de Whalleye, p villa sua de Acton, ex parte una, et dños et eorum tenentes, qui p tempore fuèrint p diuersas vices de villa de Walton inferiori in Haltonshir ex altera super certis diuisis faciendis et habendis inter villas predictas, contentio pluries sit com- mota. Ac etiam inter easdem partes postea sit conuentum quod quedam portio more et pasture, que iacet inter quendam rivulum qui currit inter villas predictas et viam que ducit de grangia de Acton versus Mersee, et dicitur fossatum monachorum, in communi iaceret inter dños utriusque ville quoad animalia eorum pascenda, et house- bold, et haybold, capienda in terra predicta, et omnia appruiamenta tam in terra arabili quam in alii s clausturis ex utraque parte facta vel clausa siue aliquo modo appropriata, sicut tunc fuerant ppetuo pmanerent, prout instrumentis inter partes predictas confectis plenius continetur. Tandem die veneris prox. post festum translationis beati Thome martyris anno dñi m° ccc° tertio inter Gregorium tunc Abba tem et conuentum Loci predicti de Whalleye et tenentes suos ex una parte, et dñum Petrum de Dutton et Robertum le Mascy, tunc dños de Walton inferiori, et eorum tenentes, ut predicitur, ex altera, ne inter successores aut heredes partium predictarum dissentio in poste- rum oriatur, sic conuenit, quod illud fossatum quod unum caput extendit versus austrum usque ad veterem clausturam ipsorum Abba- tis et conuentus, semdens illam pasturam p medium, et aliud exten dit versus Mersee, quatenus se extendit, certa, vera, firma, inter villas predictas imppetuum sit diuisa, quoad pasturam illam que prius inter partes iacet in communi. Ita quod tota illa terra, boscus, et pastura ex parte orientali eiusdem fossati ad villam de Walton
ŒituluB De aeton ete. 409
pmaneat imppetuum, et quod dicti Abbas et conuentus, et eorum successores seu tenentes nichil in predictis exigere poterint vel cla mare. Terra, et mora, et boscus, vel pastura, ex parte occidentali eiusdem fossati ad villam de Acton imppetuum pertineant. Ita quod predicti Petrus et Robertus vel eorum heredes seu tenentes nichil in predictis exigere poterunt vel clamare. In cuius rei testimonium huic scripto cyrographato partes alternatim sigilla sua apposuerunt. Hijs testib3, dno Johe de Boydel, Willo de Hesketh tune senescallo Haltone, Hug. de Dutton, Rico dño de Aston, Willo Daynel, Jacobo de Codyngton, Johe clerico, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 63, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/7a20cb22-cadf-4fe4-a8bc-73af98033f49/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success