The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 232, S. 254
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 232, S. 254


NIUERSIS presens scriptum visuris vel audituris, Adam filius Ade de Gerstan salutem. Noueritis me diuine caritatis intuitu concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe totam terram quam Willmus de Bacford auunculus meus illis vendi- dit in villa de Gerstan, cum duob3 selionib3 qui prius in calumpnia fuerunt. Remisi ot etiam quietuclamaui de me et heredib3 meis firmam et totum seruicium quod ad me ptinebat vel ad heredes meos de terra ilía. Preterea concessi eis, et hac presenti carta mea confirmaui siquas terras ex collatione fidelium vel ex emptione de cetero adqui- sieriut in eadem villa de Gerstan, omnia libere et solute tenenda et habenda de me et herrdilr, meis in puram et ppetuam elemosynam p salute anime mee et nxoris mee et antecessorum et successorum meorum: saluo forensi seruicio. Ego vero et heredes mei hanc
üTttuluß be Keretan et ©ijtlDetoall. 581
concessionem et confirmationem predictis Abbati et monachis factam contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. Et ut ista concebsio et confirmado stabilis in posterum remaneat presenti scripto sigillum meum apposui. ffacta est ista confirmatio anno gratie m° cc° quadragesimo. Hijs testib3, dño Galfrido de Chetham, dño Willmo psona de Walton, Roberto de Hulton tunc balliuo dñi Comitis Derbe,* Henrico de Torbok, Ada de Aynolnesdale, Roberto de Molyneus, Ricardo de Huton, Ada de Huton fratre suo, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 232, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/8bf0146f-2b39-433c-ae73-5e3a1dcd60a6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success