The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 107, S. 128
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 107, S. 128

CI A N T presentes et futuri quod ego Rob. de Bethom dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie, Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe unum toftum in villa de Warton, scilicet, super ripam de Rible ppinquius iacens granario eorundem monachorum quod prius habue- runt ex dono meo versus partem orientalem illud toftum quod Ameria prius tenuit, cum libero introitu in predictum toftum et exitum sine impedimento ad eorum aisiamentum cum omтb3 aisiamentis tante terre ptinentib3, in puram et ppetuam elemosynam. Ita libere sicut aliqua elemosina liberius aut quietius dari potest. Et ego Robertus et heredes mei predictum toftum in ommb3, sicut pre dictum est, dictis Abbati et monachis contra omnes homines et feminas warantizabimus imppetuum. Hijs testib3, Willmo de Syn- gelton, Alano filio eius, Willmo de Neuton, Gilberto de Meles, Willmo de Merton, Ada de Pulton, Amarico de Lekamton, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 107, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/c46bf5e8-3cda-47b9-9ba0-8f939a9faca2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success