The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 62, S. 81
OMNIBUS Cristi fidelib3 has literas visuris vel audituris, Alanus filius Willmi de Walton salutem in dño. Nouerit uniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et Abbati et conuentui Loci Benedict! de Stanlawe in puram et ppetuam elemosynam unam por- tionem terre mee in villa de Walton, il lam, scilicet, terram, que iacet sub stagno molendini, quod dicitur Wodemylne de Acton, infra has diuisas, scilicet, ab exteriori parte de fflodeyete dicti stagni versus terram de Walton descendendo p rivulum qui currit de eodem fflode yete usque veterem cursum illius aque. Tenend. et habend, de me et heredib3 meis dictis Abbati et Conuentui bene, et in pace, libere, et quiete, sicut aliqua clemosyna libcrius dari potest et teneri. Ita scilicet quod nec ego nec aliquis heredum meorum aliquid deinceps de illa terra exigcre vel vendicare poterimus a dicto Abbate et con- uentu, nisi preces et orationes. Ego vero et heredes mei dictam portionem terre sepedicto Abbati et conuentui contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus. Et ut hec mea donatio et concessio rata pmaneat et inconcussa huic scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, Ad. de Acton, Hug. de Dcresbur, Willo de Stocton, Willo de Hoch, Willo diacono de Stocton, et multis alijs.
408 ututoe De aeton ete.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 62, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/d73f4582-7535-4717-863d-67b32d2aa5f3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success