The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 212, S. 239
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 212, S. 239
CIA N T presentes et futuri quod ego Adam dñus de Ger stan dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et beate Marie Abbati et monachis Loci Benedicti de Stanlawe terram illam que dicitur fferthyng que iacet iuxta gardinum persone ex una parte et terram monachorum de Stanlawe quam Adam molendinarius quondam tenuit ex altera, cum chymino exten- dente a dicta terra que dicitur fferthyng ad carrum et carectam et ad omnia alia aisiamenta in eundo et redeundo ultra moram usque Mersee in puram et ppetuam elemosynam. Habend, et tenend. libere et quiete, pacifice sicut ulla elemosyna viris religiosis melius et liberius dari potest. Ego vero Adam et heredes mei, nichil omnino exigentes nisi tamen preces et orationes, dictam terram cum predicto chymino sepedictis Abbati et monachis de Stanlawe contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus. In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Rogero tune capellano de Gerstan, Alano le Norres, Rogero de Hale, Ada fores- tario, Henr. de Thorneton, Alano de Mossa, Gilberto de Spek, Willmo filio Alani, Rogero filio Willmi, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 212, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyI/d8f74a9c-8fad-406b-b147-a85cf3d82107/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success