The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 238, S. 258
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 238, S. 258


OMNIBUS Cristi fidelib3 hoc scriptum visuris vel audi- turis Hawysia de Gqrstan quondam uxor dñi Ade de Gerstan salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra me remisisse et quietuclamasse religiosis viris Abbati et con- uentui Loci Benedicti de Stanlawe totum ius meum et clameum quod habui vel quoquo modo, ratione dotis, habere potui in terra quam dicti Abbas et conuentus in predicta villa de Gerstan de pre- dicto Ada, quondam marito meo, et heredib3 eius tenent, videlicet, tam in terris quam in molendinis et piscarijs, et in omnib3 alijs locis p terram et p aquas. Ita quod ego Hawysia antedicta nichil omnino ab antedictis Abbate et conuentu ratione dotis exigere potero. Pro hac autem quietaclamatione predicti Abbas et conuentus quinque solidos argenti mihi pre manib3 dederunt, scilicet, ad festa apostolorum
«TOulue De в eratan et ÎTfjtUietoall. 6M
Sym. et Jude, anno dñi m°cc° lxxij. In huius rei testimonium pre senti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib3, dño Henr. de Lee, dño Thurstano de Holond, magistro Rob. rectore ecclesie de Walton, Alano le Norreys, Ada de Tocstath, et alijs.
Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 238, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyI/ec9da486-d4b1-4543-ad2a-f3bbbc648e20/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success