The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 179, S. 219
Current repository:
The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 179, S. 219


I. Confirmatio duplex Alexandrapape quarti d# ecclesia de Eccles.
Tj M~ LEXANDER cpiscopus seruus seruorum Dei, dilectis тчЛ filijs Abbati et conuentui monastery loci Benedicti de - • Stanlawe, Cisterciensis ordinis, Couentrensis diocesis salu- Ç/ tem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis vestra petitio continebat, quod bone memorie A. Couentrensis et Lichfeld- ensis episcopus, tenuitatem reddituum monastery vestri diligenter attendens, ac deuotioni vestre super hoc paterna compatiens pietate, vobis liberalitate grata et prouida de sui capituli assensu concessit, ut prouentus ecclesie de Eccles, Couentr. diocesis, in qua, prout asseritis, ius patronatus habetis, cedente vel decedente ipsius rectore, in usus proprios conuentus monastery vestri perpetuo conuertere valeatis. Capellano, perpetuo seruituro in illa, de ipsis prouentib} portione congrua pro sustentationc sua, et supportand. ecclesie prefate onerib} reseruata. Quia vero codeni rectore, viara postmodo uniuersi carnis ingresso, vos extunc, auctoritate concessionis huius, prouentus ipsos ut proponitis pacifico tenuistis. Nos vestris supplicationib} inclinati, quod in hac parte ab eodem episcopo factum extitit, ratum
168 (Tit. Öe UtUU'ö.
et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli vero omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis, et beatorum Petri et Pauli apostolicorum, eius se nouerit incursurum. Data Auagine ij° Id. Nouembr. pontificatus nostri anno quarto.*
Whalley Abbey II, ed. Hulton, 1847 (Google data) 179, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WhalleyAbbeyII/1035fff4-c42e-458c-aecb-19126263d9fe/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success