The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 106, S. 153
XXXIV. Carta Ricardi de Baddestwysell de libero attachiamento stagni molendini de Blakeburne.
OMNIBUS Cristi fidelib} hoc scriptum visuris vel audi- turis, Rie. de Baddestwysel salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas vestra me dedisse, concessisse, et hac presenti carta mea confirmasse p salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in puram et ppetuam elemosynam dño Abbati et conuentui Loci Benedicti de Stanl. liberum attachiamen- tum stagni et agistiamentum aque p medium cuiusdam partis terre mee de Cronekiscar. Ita quod aqua riuuli de Blak. liberum cursum habere possit ad molendinum eorum sine impedimento mei vel here- dum meorum vel alicuius alterius nomine nostro imppetuum, cum tota terra mea iacente in angulo in australi parte inter cursum aquc de Blak. ad faciend. inde manuale opus sicut sibi viderint expedire. Ita quod dicti abbas et conuentus leuare facient quoddam fossatum quatuor pticarum in longitudine, incipiendo ad sepem Alani filij Ado in aquilone sup cursum aque extendendo dictum fossatum versus orientem. Et ego dictus Rie. et heredes mei omnia predicta, sicut prescriptum est, dictis Abbati et conuentui contra omnes homines et feminas imppetuum warantizabimus et defendemus. In huius autem rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui. Hijs testib}, Ad. fil. Ad. de Blak., Henr. fratre eius, Ric. Phiton, Henr. de Plesyngton, Ad. de Bilyngton, Henr. de Linesay, Gilberto de Ruyssheton. Roberto de Eccleshull, Rk. de Grymeschagh, et alijs.
102 2Ttt Dc ülaUebtmt.
Whalley Abbey II, ed. Hulton, 1847 (Google data) 106, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyII/147329d5-7f1c-4acd-8c2d-445478d28b47/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success