The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 238, S. 337
The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 238, S. 337
LIII. Alia quietaclamatiopredicti Thome de terris et tenementis in Snelleshou.
NIUERSIS hoc scriptum visuris vel audituris, Thom. le Barker de Siklynghale filius Thome de Snelles- hou salutem in dño sempiternam. Nouerit uniuersitas uestra quod cum ego implacitassem Abbatem et conuentum de Whalleye per breve dñi regis in banco, petens versus ipsos quan- dam partem terre infra villam de Whall. quam Galfridus decanus de Whall. dedit Elie patri Roberti de Snelleshou aui mei videlicet totam terram que fuit Radi Proudefot cum omnibus pertinentes suis et insuper totam terram dñicam ipsius Galfridi ex orientali parte vie que ducit de Wysewall apud Reued cum nouo assarto et tota terra que poterat assartari a predicta via usq. in Garecloghes, predictis Abbate et conuentu asserentibus dictam terram pertinere ad ius et proprietatem ecclesie sue de Whalleye. Ego Thom. predictus recog- uoscens (ф?. ut supra in prox. scripto precedente usq. ad illud exclusi simus imperpetuum.) Et si aliqua carta vel scriptum dñi Joh. de Lascy constab. Cestrie vel alicuius alterius de dicta terra faciens mentionem penes me vel heredes meos de cetero inueniantur nullius omnino sint roboris vel valoris. Hanc autem quictaclamationem ego predictus Thom. et heredes mei defendemus et warantizabimus contra omnes homines imperpetuum. In cuius rei (&,-c. de verbo ad xerbum sicut in prox. scripto precedente continetur.)
284 rtt. Oí
Whalley Abbey II, ed. Hulton, 1847 (Google data) 238, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyII/77047645-416a-414b-b3d0-3caccd49f5aa/charter>, accessed at 2025-01-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success