The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey Vol I., Nr. 246, S. 345
LXI. Quietaclamatio Johannis de Whalleye de terris et tenementis que habuit in Whalleye.
P O U E R l N T uniuersi per presentes quod ego Joh. fil. Henrici de Whalleye remisi et omnino pro me et heredibus meis quietuclamaui dno Roberto Abbati de Whalleye et eiusdem Loci conuentui et successoribus suis totum ius et clameum quod habeo vel aliquo modo habere potero in omnibus illis terris et tenementis in villa de Whalleye que dictus Abbas erga me
292 rtt. oе
recuperauit apud Ebor. per iuratam coram Justiciarijs de Banco. Et etiam remisi eidem Abbati omniodas actiones et querelas quas versus Abbatem ab origine mundi usq. ad diem confectionis presen- tium aliqualiter habui. Ita vero quod nee ego dictus Johannes, пe? heredes mei, nec aliquis nomine nostro in predictis terris et tene- mentis aliquid iuris vel clamei seu aliquam actionem vel querelam personalem versus dictum Abbatem de cetero exigere vel vendieare poterimus in futurum, sed ab omni actione exclusi simus per pre sentes. Et ego vero dictus Johannes et heredes mei omnes terras et tenementa predicta dicto Abbati et successoribus suis contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imppetuum. In cuius rei testimonium huic quietaclamationi sigillum meum apposui. Hijs testibus, Roberto de Radeclif tune vic. Lane., Roberto fil. Ade de Cliderhou, Joh. de Keuerdale, Ad. de Blak. de Schollaye, Nich. de Holden, Ad. de Wynkedlegh, Henr. filio Rie. de Ruysheton et alijs. Dat. apud Whalleye die veneris prox. post festum nativitatis sancti Johannis Baptiste anno regni regis Edw. tertij post conquestu xijmo.
Quia vero quidam dixerunt, licet male, quod Prior et conuentus de Pontefracto presentauerunt dñum Petrum de Cestria ad ecclesiam de Whalleye, sequitur hie transcriptum presenta- tionis pro dicto Petro ad dñum Couentr. et Lich. episcopum facte per dñum Joh. de Lascy, comitem Linc. quam habemus sigillatam.
Whalley Abbey II, ed. Hulton, 1847 (Google data) 246, in: Monasterium.net, URL </mom/WhalleyAbbeyII/855d396e-782a-4dff-829e-f52377387ce8/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success