Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. DXV. , S. 361
DXV.
1200.
• ,
Diethalmus, dei gratia Constantiensis episcopus, dilectis in Christo filiis, 0. ' ) prepósito de Augia et universis fratribus suis, salutem in domino. Ad pro||movendam donationem quam gloriosas princeps, Phylippiis dux Sueuiç, pro sua suorumque salutç vestrç fecit domui, scilicet de || çcclesia sanctç Cristinç, que in proximis apud vos sita est, vestrç univer- sitatis devotio, prout debuit, nostrum episcopalem requisivit assen||sum. Super quo, habita ea consideratione, quia vigor et Studium Premonstratensis religionis adhuc apud vos per gratiam dei competenti floret honéstate, et cl ¡am quia ad onus tante mullitudinis et hospi- talitatis vestrç sustentande, pauca vobis dinoscuntur esse stipendia, proinde ad huius rei effectum propension vobis snccurrimus obsequio. Nos igitur, auctoritate dei et nostra et de beneplácito а�? conniventia fratrum çcclesiç nostrç et eliam aliorum prelatorum nostrorum, indulgemus: ut pro competenti vicinitate locorum liceat vobis per vestros canónicos, idóneas tarnen personas, eidem çcclesiç et plebi eiusdem providere et in ea divina cçlebrare. Ad hçc omnímoda а�? inrefragabili observatione decernimus, quod nec tibí, 0. prçposite, vel alicui successorum íuorum unquam liceat pro aliquo motu vestrç volunlatis, she ad instan- tiam alicuius principis, vel etiam cuiuslibet personç, salva in omnibus apostólica obedicntia, eandem çcclesiam a profectu vestrç domus ad aliquam secularem personara alienare; set iuxta id, quod eiusdem elemosine incliíus donator in suo voto viva voce taxavit et etiam suo auctentico scripto signavit, perpetuo ac fldeli adimpleatur obsequio, videlicet ut deinceps de redditibus et sumptibus eiusdem çcclesiç consulatur necessitati et inediç sacrarum virginum sive sanctimonalium que ibidem sub eadem professioue divino cullui mancípate, die noctuque mira atque laudanda integritate deo deserviunt, quarum etiam numerus iam omnino ultra vires vestrç domus excrevisse dinoscitur. Et ne vetustatis vel alicuius obli- vionis error, vel etiam cuiuspiam pravi detractoris obiectus huic expresse а�? fixe ordinationi pos!modiini in aliquo valeat obviare, nos hanc testimonialem paginam, secundum geste rei seriem conscriptam et tam siguió chori nostri quam nostro2) munitam, vobis fecimus exhiberi.
Acta sunt hçc ab incarnatione domini nostri Iln-su Christi anno MCC., presidente sedi apostolicç Innocentio HI., anno pontiflcatus eiusdem ПИ. 3) Testes huius rei sunt: inprimis canouici de matrice ipsius Constantiensis çcclesiç, Cunradus maior prepositus. Vlricus decanus et cusios. Cunradus de Tettingen4). Wernherus de Stöfln. Hugo cellerarius. Marquardus fraler suus. Ylricus de Castil. Berhtoldus de Annuviler. Rûdigerus de [Ra]tirshouena. Cunradus de Gundelflngen. Cunradus rufus, scriptor episcopi, Marquardus
1200. März 4.
abbas de Cruclingen. Ebrhardus abbas de Petri domus". Wernherus [de] Aigoltingen c. Burchardus plebanos de Wolmûtingen. Rudolfus plebanus de Munsierlingen. Hainricüs de sancto Stephane.
a — c) Die Stellen in [] sind durch ein Loch im Original ausgefallen und äug dem AVeissorianer Codex ergänzt, auch eteht Ebrkardus und domus.
1) Ortolf, 1175—1180 und zum zweiten Mal 1191—1203. üeber die Schenkung an seine Kirche vgl. S. 320.
2) Beide Siegel verloren.
3) Das vierte Regiernngsjabr Innocenz III. (gewählt den 8. oder 9. Januar, geweiht den 22. Februar 1198), fallt zwischen den Anfang des Jahres 1201 nnd 1202.
4) Die Zengenorte sind: Dettingen, bad. B.A, Constanz, unweit vom Bodensee (dem s.g. Ueberllnger See); Stanfen, vgl. S. 332; Kastei Im Thnrgan; Andwell , vgl. S. 332; Gundelflngen, O.A. Münslngen; Kreuz ungen im Thurgan; Petershansen , Vorstadt von Constanz , rechts über der Rheinbrücke; Elgeltingen, bad. B.A. Stockach; Wollinalingen, bad. B.A. Constanz; Münsterliagen, am Bodeasee, im Thnrgan; die St. Stephanskirche In Constanz.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) DXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/2fad8cd1-1ea4-4fd4-9005-0e13243c16a3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success