Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCXLYI. , S. 103
CCCXLYI.
1154.
la nomine sánete et individué trinitatis. Fridericüs, dei favente clemencia Romanorum rex. Scimus, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, qua dileccione sacra- rum legum precepta omnibus sunt intelligenda atque observanda, precipue vero summo Romanorum principi, cuius dignitatis pietate omaia sunt augenda et emendan da et sacris institucionibus in meliorem statum reducenda. Quod deo annuente in omnibus locis venera- bilibus regni nostri seu personis, deo iure ibidem eine angaria et sordidis muneribus servientibus, nee non in eorum privilegiis et ceteris emunitatibus, a predecessoribus nostris legaliter eis prestitis, sanctiendo confirmare salagimus. Quapropter auctoritate nostra privi- legium cenobii Lorich, in honore gloriose dei genitricis a parentibus nostris fundati, a rege Cûnrado traditum cum aliis ibidem ascriptis conflrmamus. Scilicet abbatem prefati cenobii Crafldonem, honori nostro fldeliter obsequendo indissolubili dileccione cum reliquis fratribus suis nobis adherentem, libertatem habere eligendi quemquam maiorem natu inter descendentes de genere régis Cûnradi et Friderici ducis clarissimi, nulla ei indulta licencia per se ') constituendi subvocatum 2). Qui si forte a stirpe parentali dilapidando, dislrahendo, sibi emancipando dotes ecclesie aberraverit, conmuni fratrum predictorum assensu alius ydoneus eligatur. Prcterea regia nostra auctoritate sanctimus feodos, predia, seu mancipia a nostra familia illic data vel danda, seu si qua etiam aliunde concordi fratrum aspiratione commutata sint vel fuerint; ne quis successorum ausu temerario seu ratiocinio aliquo in transigendo
78 1154.
legittimam safisdationem rescindât. l u ra vero spiritualia cenobii pretaxati ad apostolicam sedem pertinencia devote collaudamus, secularia quoque, sub regia tutela consistere debencia, ut inconvulsa et inmobilia in posterum permaneant, regia nostra aucloritate privilegii, sigilli quoque nostri impressione inconmutabiliter conflrmamus. Huius rei testes sunt: Fridericus, fllius régis Cimradi, Cûnradus frater regís, episcopus «ñus de Saxonia, Anshelmus nomine.
\
Adelbertus comes. Ludowicus, comes et frater eins Emicho de Wirttemberg. Marquardus de Grumbach 3) et alii plures de familia régis.
Data anno dominice incarnaciouis millesimo CLIIIL, indictione IL, régnante ipso Friderico rege primo4), anno vero regni eius tercio, apud Göppingen in Christo féliciter. Amen.
Nuch einem Vidimas des Kaisers Maximilian I. von 1500. — Abdruck bei Cms i n s, Pars H. lib. X. cap. XII. S. 419. — Mager, Adv. arm. cap. XVI. S. 721. — Besold, Doc. red. Lorcn. nr. III. S. 724. — Franc. Pelrns, Snev. eccl. S. 538.
i) nnd 2) So die benützte Abschrift statt pro se und subadvocatum.
3) und 4) Bnrggrumbach, baier. L.G. Wlrzbnrg. Das Wörtchen primo ohne Zweifel Einschiebsel des Vidimas.
CCCXLYH.
Bischof Heinrich von Regensburg ertheilt der Kirche in Oehringen das Recht, in deren Nähe gelegene bischöfliche Lehengüter von seinen Ministerialen zu enterben.
1154.
Heynricus, dei gratia sánete Ratisponensis ecclesie minister In nuil is, \dalrico decano Horengöensis ecclesie eiusque fratribus, tarn futuris quam présentions in perpetuum. Officii nostri dignitas et ratio hoc expostulat, ut fratres, qui ad dispensationem nobis a deo credi- tam spectant, honorerons, diligamus et brachia caritatis et benivolencie pro possibilitate nostra eis porrigamus. Quapropter, dilecti in domino fratres, peticionibus domini Gotfridi, prepositi vestri et fldelis nostri, pro remedio anime mee et predecessorum raeorum volumus annuere, quatenus, temporalia nostra vobis communicantes, fructus eternitatis vestris oratio- nibus possimus recipere. Statuimus igitur, ut si qui ministerialiiirn nostre sedis absque heredibus decesserint, vel proprietatibus renunciaverint, beneficia eorum, quibus ab episcopatu infeodati sunt, si bonis vestris contigua vel vicina vel conprovincialia fuerint, vestro mancipentur servicio, vestris usibus de cetero profutura. Preterea si quis ministerialium, quacunque benivolencia vel gratia inclinatus, beneficia sua qualia diximus voluerit dimitiere et ad usum vestrum transferre, nostre concessionis auctoritate potestatem habeat dimittendi, et vos recipiendi et ad servicium vestrum redigeudi. Quicunque aulem huius iioslre
(Um 1155.) 79
constitutions paginam temerare presumserit, secundo tertiove commonitus nisi resipuerit, reum se divino iudicio existere cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domiui nostri ac redemptoris Ihesu Christi alienus flat, atque in extremo examine divine ulcioni subiaceat. Cundís autem eidem loco sua iura s.ervantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hic froctum bone actionis percipient et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Huius nostre concessionis testes sunt: Wernher prepositus, Beinhart custos, Rödiger archipresbyter, Dietmar plebanus, Heinrich Schatzverliese, Herman, Heinrich capellanus. Eberhartt, Berchtolt de Chambe Berchtolt de Sintzingen, Regilo camerarius, Heinrich comes de Wolfrathuseu, Fridrich cornes de civitate Walchden sororius domini episcopi, Pabo de Lollingen. De ministerialibus Ratisponensis ecclesie: Ydalricus vice- dominus, Hartvvich de Simchingen, Hartvvich Chroph, Otto de Smalna. Factum est autem anno millésime centesimo LÜH., indictione IL, régnante rege Friderico.
Nach einem von dem Abt Johannes im Schottenkloster zn Regensburg im Jahr 1472 aasgestellten, mit dem angehängten Siegel des Abts versehenen Vidimus der Urkunde im fürstlich hohenlohischen Archive zu Oehringen. Im Vidimus wird bemerkt, dass dem Original das rande bischöfliche Wachssigill aufgedrückt gewesen sei, von dem es weiter heisst: In cuius medio ¡/mago antiquissima, sedens in sede pastorali, habens in manu sua dextra bacculum pastoralem, in sinistra autem extensa Horum clausum, induta vestimento sacerdotali cum manipulo manu dextra appendente. In circumferentia autem interiori continebantur que dam antiquissime ¡itere incipientes in capite ymaginis in talem formam: primo cum quadam cruce et tandem, alique litterae, que propter eius vetustatem perfecte videri et legi non poterant. In fine tarnen eiusdem circumferentie he Htlere et scripture apparebant: Ratispon. Episcopus. In alia autem circumferentia exleriori sublévala penitus nihil sculp tum videbatur Impressum. — Abdruck bel Wibel, hobenloh. Kirchenrer.Gesch. II. nr. XIII. S. 24.
1) Die Orte, nach denen sich die Zeugen schreiben, sind: Cham, Stadt am Regen, Sitz des baler. L.G.; Sinzing, Südwest), von Regensb., baier. L.G. Kelheim; Wolfrathshausen, unweit des Elnfl. der Loisach in die Isar, baier. L.G.Sitz; Walchstatt, eine Stunde von Wolfr. und in diesem L.G.; Laliirig?, baier. L.G. Deggendorf; Slnching, baier. L.G. Stadt-am-Hof; Scbmalnohe? baler. L.G. Sulzbach.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCXLYI. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/31e09e88-73a1-4eb4-b79b-e5c871d52850/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success