Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCLXXXI1I. , S. 173
CCCLXXXI1I.
In nomine sánete et individué trinitatis. Fridericus, divina favente dementia Romanorúm imperator augustus. lusticia exigit et ratio ipsa expostulat, ut ecclesiis dei longe lateque in imperio nostro constitutis vigorem consilii et dexteram auxilii bénigne impendamus, illis maxime in quibus omui tempore, omni hora sanctarum orationum percipimus suffragia. Et si nos in tabernáculo dei oflerentes alrquid super errogaverimus, ab illo vero Samaritano, cum redierit, nobis in centuplum esse reddendum speramus et credimus. Eapropter cognos- cant universi fldeles impera presentes et futuri, quod nos, inluitu eterne retributionis et spe future pacis et quietis et pro postra -nostreqtie karissime consortis Beatricis imperatricis et iunioris Friderici, nostri karisshni fllii, prosperitate et salute eclesiam sancti Petri de Augija et eius prepositura Herimannum una cura fratribus eius tarn futuris quam presenlibus et cum omnibus bonis mobilibus et inmobilibus ad earn inste pertinentibiis, sub nostram imperialem protectionem atque defensionem suscepimus; omnesque possessiones, quas in presentí iuste habent vel in futuro deo annuente racionabrliter et legitime poterunt adipisci, nostra imperiali auctoritate ipsis conflrmamus et corroboramus. In quibus hec propriis
dignum duxinras exprimenda vocabulis: Herwigesruti '), Warabrehteswathe, Hevinchouen,
19*
148 1164. November 1.
Baphendorf, Hunollesberch, Riwinesberch et mansum unum in Maggenhart et curiam Berlocb cum pertinentiis suis, villam Ruti, villam Ecke et duas curias in villa Ebewilren et Bace- wilare. Ad augmentum quoque gratie nostre hoc eis indulgemus et largimur, quod.sinl liberi et inmunes ab omni advocate, пе�? super se unquam aliquem advoca tum babeant prêter solum imperatorem Romanum, et bona eorum universa mobilia et inmobilia salva eis permaneant et illesa conserventur. Et ut eidem ecclesie ad plenum possimus in posterum providere, staluimus et imperiali edicto iubemus, ut prepósito qui nunc est ab bac vita decedente, nullus ibi aliqua subreptionis astutia seu violencia preponatur, nisi quem fratres coumuni assensu secundum deum et beati Augustin] regulam previderint libere eligendum. Si quis etiam fldelium aliquid de suis bonis iuste et ralionabiliter eidem ecclesie conferre voluerit, ex benignitate nostra hoc eis concedimus et conflrmamus. Preterea si quis pre- fatam ecclesiam temeré perturbare vel eius possessiones auferre, vel ablatas retiñere aut minuere vel aliqua vexatione fatigare presumpserit, auri optimi libras L pro pena couponat, dimidium flsco nostro et dimidium supradicte ecclesie. Huius concessionis et conflrmationis testes sunt: Herimannus Constanciensis episcopus. Rodulfus Argentinensis electus. Godefridus Spirensis electus. Conradus Augustensis episcopus. Vlricus Augiensis abbas. Albertus abbas Campidonensis. Fridericus dux de Stoupha. dux Welpho et illius eius Bertholdus dux de Zeringa et alii quam plures.
! Signum Friderici, Romanorum imperatoris invictissimi,! QMonogrammJ Ego Christianus cancellarius vice Conradi Maguntini electi recognovi. Facta sunt hec anno dominice incarnationis MCLXIIII., indictione XII., régnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius XII., imperii verb X. féliciter. Amen. Datum \lme kalendis Nouembris.
Nach einem Vidimus des Klosters Weingarten vom 25. Jnnl 1473. Nach eben diesem Vidimus war das Original mit einem Majestäts-Siglll von weissem Wachs versehen. — Abdruck bei Hugo, Ord. Praemonstr. Annal. I, П. Prob. S. CXL1X. — Lünig, Reichsarchiv XVIII, S. 747 b.
1) lieber Ilerwigesr., Hunollesb. uud Riwinesb. vgl. oben S. 02, Anm. 2, 3 und 4. Die übrigen genann ten Orte sind: Wammeratswatt, Heflghofen, O.A. Tettnang; Bavendorf, O.A. Ravensburg; (МаддепЛ. nnermlttell), Bernloch, O.A. Münsingen; Reute bei Thaldorf, O.A. Ravensburg; Egg, Ebenweiler, O.A. Saulgau; Batzenweiler, O.A. Tettnang. — Der Cod. Tradd. Weissenaug. (vgl. die Anm. auf S. 62), welcher eine gleichlautende Abschrift dieser Urkunde enthält, hat bei den hier aufgezählten Orten dir Leseverschledenhelten: Watnbrehteswate, Heuenchouen — Ebenwilare und Ba%enwilare.
1164. November 15. 149
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCLXXXI1I. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/377cebac-3326-4b7d-bd9b-b4f4a8097a5b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success