Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. DXXXIV. , S. 385
DXXXIV.
1207.
; Eberhardus, dei gracia dominus de Eberstein I, cundís generationibus, tarn presentibus quam futuris || quibus he littere recítate fuerint, salutem in perpetuum. Non paucorum peritie constare certum est, quod multa || longitudine temporum decurrentium et varia vicissitudine personarum sibi invicem succedentíum, rerum || gestarum propter communem utilitatem causa vel series aliquotiens obÄbilatur, et in morem fumi evanescentis vel cere liquescentis nonnumquam in nichil« dissolvitur, si litteris, que rerum indices et signa verborum sunt et antiquoriim gesta nobis, nostraque futuris referunt, non signetur. Que procul dubio negligentia oblivionem, oblivio ignorantiam, ignorantia errorem, error gignit conten- tionem, cuius muero exting[u]it omnino caritatem ac pacem suscitatque Iii im» inrinitarum o[c]casionem, maxime tarnen viris religiosis. Igitur ut banc nefandam sobolem in presentí negotio devitemus, per scripta presentía toti posteritati nostre notifleamus, quod homines ville nostre que Rastede vocatur, cum eclesiam nimia vetustate collapsam in eadem villa haberent, nec earn pre magna paupertate sua resarciré valerent, venerabiles ftatres nostros Albenses semel et sepius adierunt, cum multa diligentia rogantes, quatinus ipsi de laboribus et sumptibus suis propriis eandem çclesiam reediflcarenl, et in mercedem et in recompen- sationem laborum sumptuumque suorum ab eis partem quandam cuiusdam palustris terre, que prefate ville compeseuum, id est teutonice almeinda vel gemeinwêida, fuerat, aeeiperent. Fratres igitur Albenses, cum super hac petitione consilium disquirerent ínter se, didicerunt eis utilius esse ut petitioni iam dictorum hominum annuerent quam negarent.
360 1207.
Fació ergo pacto de restauranda eclesia homines predicte ville, scilicet Rastede, convenientes in unum et in id ipsum consentientes, lam séniores quam iuniores, una voce, una manu, simul cum nostra volúntate atque consensu, partem preuominati compescui, id est almeindis, perpetuo iure possidendam directa donatione donaverunl fralribus in Alba, ipsi quoque iuxla condiclum ecclesiam reslauraverunt. Prelerea quoque sciendum quod idem homines, cum quadam vice sedecim librarum indigerenl, easque habere non possenl, de supradicto compescuo aliam partem, cum communi consensu sicut prius noslraque volúntate et permissione, fratribus de Alba vendiderunl, pecuniamque ab eis eandem receperunt. Ut autem hec donatio pro eclesie restauratione in Rastede alque simul venditio sepedicti com pescui fratribus in Alba firma et inconvulsa permaneal in perpetuum, hoc lestamentum super hoc conscribi et sigilli ') nostri fecimus impressione communiri.
Acta sunt igitur hec anno ab incarnalione domini MCCVIL, epacta XX., concurrentibus VII, indictione X., sub domno Alberto abbate, Godefrido priore, coram his testibus: Eberhardo el Otlone, domicellis de Eberstein, Alberto de Rastede et Eberhardo fratre suo, lohanne advócalo de Badén, Bertholdo pincerna, Cûnrado dapifero, Berlrammo aclore, Berlholdo de Malisch2), Lvdewico vahmeistro, Hiltebrando filio eius, Eberhardo heimburgo", Werenhero, Gozzoldo, Folcmaro, Gûlheizone, Heinrico Hirzishalso, Walbruno, Berengero, Friderico, Ludewico, Heinrico, Anshelmo. Iheronimus smpsit.
Nach dem Original im G. L.Archiv« in Karlsrabe. — Im Anszage bei M o ne а. а. 0. S. 113.
a) Im Origiual lieimlniry mit einfachem Abkürzungsstricb über dem ';.
1) An Ыапеш leinenem Bändcben ein längllcbrnndes Slgill von weJs.sem Wachs mit der Ebersteiniscbeo Rose. Umschrift: EBERHARDVS DE EBERSTEIN (die e In den beiden ersten Worten rund).
2) Maisch, nordöstlich von Rastatt, Im bau. l!.A. Ettlingen.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) DXXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/4370d910-e53c-4785-b7e9-e30ad731086f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success