Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXVI. , S. 68
Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXVI. , S. 68
CCCXXVI.
1147.
Notum sit tañí futuris quam presentibus, quod ego Lieberadis pro salute anime mee tradidi domum meam quam habui in Colonia civitate, sitam in Engengassen, sanctis apostolis Petro et Paulo et fratribus qui ipsis et deo serviunt in Hirsaugiensi écclesia, in «onspeclu civium Coloniensium eo iure quo ego ipsa illam habui. Constituí autem domnum Sigewinum comitem in couspectu domni Walcuni camerarii defensorem super eandem domum, ut earn cum omni iusticia conservet Hirsaugiensi 'monasterio. Ipse vero comes commendavit earn his septem viris: Heinrico theloueario, Heinrico cognomento Yasolff, Marckmanno Gliss, Marckmanno Hoier, Winrico Omeliu, Luilolfo filio Heidenrici et Erckinberto, ut si quis in illo anno quo bec douatio facta est, aliquaffl querimoniam super eandem domum haberet, ipsi secundum iusticiam Coloniensem ralionem redderent. Sed nulla ipso anno de eadern domo querimonia facta est. Hoc est autem pactum meum, ut predicta domtis perpetualiter ob mei memoriam Hirsaugiensi ecclesie remaneat. Quod si quis abbas vel aliquis subditorum eius eandem vendideriut vel aliquo modo ecclesie alienaverint, heredes mei sine precio absque omni contradictione in potestatem suam recipient, excepto nisi meliorem vel utiliorem cum ea acquirere voluerint, que et ipsa mee memorie attribuatiir. Huius pacti testes hii
1148. 43
sunt: Hecman frater Kugilouis. Waldeuer Alius Rasemanni. Waldeuer crispus. üiethericus advocatus. Bruno Alius Sigesonis. Goso inter roacellos. Vdalricus Sweuus. Adalbero cogno mento Hertfûfl. Wernherus Sweuus. Conradus Alius Rilindis. Eberhardus Risimal. Wolpero cognomento Schlegel. Heinricus Bretigo. Hermannus comes. Richolff cognomento Spenver. Heinricus Tiso aper. �?е�? autem acta sunt tempore Conradi regis tercii, Arnoldi archiepiscopi, comitis Heinrici, advocati Ilermanni, anno dominice incarnacionis millesimo centesimo qua- dragesimo séptimo.
Nach dem II i г sauer Do t a ti о us bucIi е des к. Staatsarchivs fol. 53. — to dem unter dem Titel Codex Hlrsaugiensls In der Bibliothek des literar. Vereins In Stuttgart Bd. I. erschienenen Abdrucke dieser U.S. S. 77 ff.
CCCXXVII. ,
Bischof Günther von Speier verpflanzt die von Walther von Lomersheim begonnene Stiftung des Klosters in Eckenweiher nach Maulbronn unter Aufzählung und Bestätigung
der dahin abgetretenen Güter und Rechte.
114«.
In nomine sánete et individué trinitatis. Ego Guntherus, dei gratia sanctç Spireiisis -
ecclesiç episcopus, omnibus tarn futuri quam praesentis sçculi Adelibus notum Aeri
desidero, quod domnus Waltherus de Lomersheim vir nobihs ac ex antique prosapia in
utraque parentum linea liber et, dum saeculo militaret, moribus compositus ac in armis
satis strenuus; hic, inquam, spiritu saneto inspiratus, se suaque deo mancipare devovit.
Ouapropter, sanctum suum propositum effectui mancipare fervens, ab abbate Novi Castri -)
Udalrico multis supplicationum lacrimis Dietherum abbatem cum XII monachis ac paucis
conversis ad construendam Cysterciensis ordinis abbatiam in patrimonio suo vix obtinuit,
eosque in hunc modum sibi concessos in Ekkenwilere 3) collocavit, illicque propositum suum,
prout diu aestuabat, explere posse speravit. Sed cum multa, quae claustrali disposilioni sunt
necessaria, illinc deAcere perpenderet, nos cum praedicto abbate Diet-hero gratia consulendi
auxiliumque querendi supplex adiit et, ut locum et conventum intuitu dei visitaremus,
tandem exorando obtinuit. Nos itaque sanctum а�? re[li]giosum conventum, prout exorati
fuimus, gratia visitandi adeuntes, locum omni claustrali disposition] inutilem et penitus
ineptum perpendimus, et ideirco ministerium et çcclesiam nostram honestare cupientes,
praedictum abbatem Dietherum in fundum nostre çcclesie, scilicet Muleubrunnen, locum
tunc quidem penitus incultum ac omnibus transeuntibus pre insidiis latronum periculosum,
6 *
44 Ш8.°
transbulimus.. Siquidem Vil mansos .illic sitos el .ad ccclesiam nostram. pertinentes, sed a predecessoribus nostris homiaii occasione aliénalos, pecunia a domino Wernhardo de Thanne4) et a quibusdam aliis, liuiuinii vinculis pro eisdem.mansis silii obligatis, recuperavi, eosque praedicto conventui consensu totius uostrae çcclesiae perpetualiter possidendos donavi. i Innr etiam fundum deo eiusque genilrici a nobis dicatmn domina Ha, sóror praedicli \Vallheri, tribus mausis et dimidio ibidem silis pro pia siii suorumque parentum defunctorum memoria adauxit. His eliam domina Bertha de Gnmingen 5) cum flJiis suis, Wallhero, Cunrado, Ruggero, duos mansos praedictis contérminos, pro remedio animae suae suorumque parentum defunctorum devote addidit. Preterea domnus \\ernherus deRossewag6), qui per omnia praediclis Christi pauperibus diligenlissime consilio el auxilio profuit, mansum шиш) supradictis continuum, in honorem dei sueque genetricis, ipsis perpetualiter possi- dendum contradidit. Ad hec etiam a Hyrsaugensibus mansum unum inibi situm duobus nostris mansis in Biberbach 7) sitis legitimo concambio conquisivimus. Sed quia hçc omnis terra praedictorum scilicet tredecim mansorum et dimidii, tune quidem pcnilus inculte, ad parrochiam in Cnuttelingen 8) decimalis extitit, ¡ta ut tertia pars sacerdoti eiusdem çcclesiae anliqua insljtutione contingeret, reliquarum vero duarum partium medietas ad praedictum \Yernherum de Rossewag ex parentum iure spectaret, reslantem airtern medietatem duarum trium partium domiius Cunradus de Lomersheim, praefatae parrachiae advocatus, et prae- nominata Bertha cum lili is suis aequali partitione hereditario iure possiderent, idcirco his decimarum coheredibus una cum domno Bertholdo de Breteheim9), qui pro hominii fldelilale praefatas duas decimarum partes a sepedictis coheredibus usu tenebal, nee non fratre eius Altmanno, praefatae-parrochiae sacerdote; his, iiiquam, diligenlia nostra in villam Cnutelingen convocalis, me prçsidenle ac praedictis. confratribus Bertoldo el Altmanno omni modo con- senlientibus, praetaxati heredes pro pia sui suorumque memoria décimas praedictorum Iredecim. mansorum el dimidii praefatis Christi pauperibus perpetualiter. possidendos pro decem Bretehemerensis monetae solidis, in festo beati Martini singulis annis solvendis, con- tulerunl: ita ut sacerdoti terlia pars horuni denariorum contingat, reliquae vero duae partes denariorum ad possessorem vel ad possessores decimarum attineant. Parrochianis eliam id fldeli assertione attestantibus et, si hecesse esset, in reliquiis confirmare cupientibus: horum denariorum pretium utilitalem praefalarum decimarum in tertia vel eo amplius parte excederé. Quapropter nullu,s in posterum praediclae parrochiae sacerdos vel decimarum hères de prae- dicla terra bri10) labore praenominalorum fidelium cullae vel penitus neglectae, minus plusve se recepturum speret. Ad haec etiam omnibus ad nostrum episcopium pertinentibus clericis seu laiçis sua mobilia vel immobilia donandi, vendendi, eniendi, seu se ad ipsos, si regulariter vivere voluut, conferendi, publico nostrae çcclesiae consensu licenliam dedimus, ac décimas novellalionum et nutriraenta animaliiim, sicut summi pontífices nee lion reges et jmperatores privilegiis suis universo ordini sanxerunl, et nos penilus rcmisimus. Si qua
1148. 45
igitur in futurum çcclésiastica secularisve persona, hanc nostrae conslitutionis paginam sciens, contra earn temeré venire temptavérit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione con grua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpétrala iuiquitate cognoscat, et a sacralissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri fesu Christi aliena flat, átque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini Iesu Christi, quatinus et11) hic fructum. bonae actionis percipient, ét apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.
Haec etiam, ut rata et ioconvulsa perpetualiter permaneant, nostri sigilli impressione munire curavimus, testesque hps subscribendos, tam clericos quam laicos, utile fore in posterum putamus. Praepositus de domo Hartwicus. decanus Dietmarus. magister scolarum Winemarus. praepositus sancti Germani Henricus Biwalt. praepositus sancti Widonis Rudolphus. praepositus sanctae trinitatis Lambertus. Liberi praefat[ar]um decimarum coheredes: Cunradus praedictae aecclesiae advocatus. domnus Weruherus de Russewag. Walterus cum duobus fratribus suis Cunrado et Ruggero de Gruningen. Ruggerus de Butencheim • '-). Adelbertus de Ingersheim13). Wolframus de Winesberc 14). Belremus de Creinhegge 15). Ministeriales: Anshelmus camerarius et fratres sui Duod. et Dietericus. dapifer Cunradus. Heinricus Griez. Parrochiani praedictae aecclesiae: Wezelo cum duobus flliis suis Wordwino et Burchardo. Berengerus cum Alio suo Hartlibo. Walterus. Wezel. Ernest cum universis eiusdem temporis parrochiauis.-4 .
Acta sunt haec anno dominicae incarnationis MCXLVHI. Ie), indictione XJ.
In Ermanglung des schon im Jahr 1727 verinlssten Originals nach Be s old, Doc red. I. Maulbr. nr. 1. S. 781. Einige offenbare- blosse Druckfehler sind stillschweigend verbessert worden. — Ferner abgedruckt ist die Urkunde nach Besold bei Fr. Petrus, Suev. eccles. S. 56Э und Sammart h anas, Gall, christ. V. Instrum. S. 454 nr. 1.
1—3) Lomersheim, O.A. Maulbronn; Kloster Neuburg bei Lanterburg imElsass; Eckenweiher, O.A. Manlbronn. 4—6) Altdahn, Schlossruine bei Dahn, rhelnbaier. Kant. Dahn (vgl. Frey, Beschr. des bayer. Rbeinkr. 4, S. 229); Markgröningen, O.A. Ludwigsborg; Rosswag, O.A. Vaihingen.
7) Nicht ein abgegangener Ort bei Feuerbach, O.A. Stuttgart, sondern dieses selbst, dessen Namen aus dem ursprünglichen allmählig so umgelautet wurde.
8) und 9) Knittlingen, O.A. Maulbronn; Bretten, bad. В A.Sitz.
10) and 11) deber i In br'i stéhi ein Abkürz.Strlch. Die ganze Stelle scheint verdorben. Statt ei bei Besold: "X.
12—15) Bietigheim, Ingersheim, Gr.-, Kl.-, O.A. Besigheim; • Weinsberg, O.A.Stadt; Kräheneck, abgeg.
Schloss bei Weissenstein, bad. B.A. Pforzheim (Mone, Anz. 1834. Sp. 259).' 16) Da zwischen der ursprünglichen Verpflanzung des Klosters nqd der Endausfertigung der obigen Urkunde
ohne Zweifel ein gewisser Zeitabschnitt in der Mitte lag, so steht das Jahr 1148 dieser Urkunde mit
dem Jahr 1147 der Urkunde, wodurch Löchgau an das Kloster Maulbronn übergeben wird, nicht im
Widerspruch.
4t> 1148. Februar 6.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/77d9b744-5b1c-4c53-a709-fa42bba0ba82/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success