Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCX1I. , S. 39
CCCX1I.
In nomine sánete et individué trinitatis. Conradus, divina favente dementia Romanorum rex secundus. Auctoritas regiae potestatis, ad quam per divinam misericordiam pro defensione ecclesie et regni assumpti sumus, hoc exigit, ut quieti et utilitati utriusque auxiliante domino pro posse nostro provideamus. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut, qui ad regimen assumpti sumus, res pauperum et precipue ecclesiarum a pravorum hominum nequicia tueamur. Sicut etenim intercessionibus et oratiouibus bonorum hominum indigemus, ita piis et iustis peticionibus eorum annuere debemus. Eapropter notum esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod ecclesiam üenkendorf ') cum omnibus appen- diciis suis, tarn cultis quam incultis, et cum omni familia, a domino Bertolfo, nobili et illustri viro, sancto sepulcro lerosolimis collatam, secuudum peticionem ipsius et eiusdem ecclesie prepositi Conradi et fratrum suorum et advocati Ludewici, in tutelam et defensionem regie nostre potestatis suscepimus, et, ut omnia eidem ecclesie a predicto viro vel a quolibet fldeli iuste ac rationabiliter collate, vel in posterum a quibuslibet conferentur, flrma et inconvulsa ad usus et necessitatem fratrum ibidem deo famulancium permaneant, precepimus. Advocatus vero cum obierit, vel si ipsam ecclesiam supra modum inquietaverit, prepositus, consilio fratrum suorum, liberam potestatem alium eligere habeat, quem magis utilem et idoneum ecclesie cognoscat. Ad maioris vero certitudinis auctoritatem huius scripti paginam inpressione nostri sigilli munimus. Huic confirmation! nostre testes idóneos adhibuimus, quorum nomina hec sunt: Heinricus, Ratisponensis episcopus, Embricho, Wirzeburgensis, Suiggerus, Brandeburgensis. comes Adelberfus de Calva 3). marchio Hermannus. comes Hugo deDuingen3). comes Fridericus de Zolro. comes Bobbo de Lofen4). comes Egeno deVeingen6). comes Ludevvicus de Wirdenberc et frater suus Emecho. Gotefridus advocatus de Nürnberg. Walterus de Lobenhusen6) et frater suus Engehardus. comes Diepoldus de Berge7) ac frater suus Rapado. Marquardus.
Signuin domini Conradi Romanorum regís secundi. (Monogramm.)
Ego Arnoldus cancellarius vice Adelberti Magontini archicancellarii recognovi.
Anno dominice incamationis MCXXXVHII., indictione IL, régnante Conrado Romanorum rege secundo, auno vero regni eius H. Data Groningen8) II. idus Octobris in Christo féliciter. Amen.
14 1140. Januar 21.
Nach Besold, Doc. red. I. Denkendorf nr. 2. S. 451. — Abdruck darnach bei Fr. Pet ros, Saevia eccl. S. 260.
1—8) Denkendorf, O.A. Esslingen; Kalw, O.A.St.; TübUgen, 0.A.S1.; Laufen, O.A. Besigheim; Vaihingen, O.A.St.; Lobenhausen, O.A. Gerabronn; Berg, O.A. Ehingen, s. Ställn II. S. 354; Markgrüningen, O.A. Lndwlgsburg.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCX1I. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/8408c5ed-c78a-43db-837d-ecc184a9f631/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success