Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CDLXX1V. , S. 307
CDLXX1V.
i Celestinus episcopus, servus servorum dei. Dilectis flliis Manegoldo, prepósito ecclesie
sancti Petri io Marhtel eiusque fratribus, tarn presentibus quam f'uturis regulärem vitam
professis, in perpetuum. I| Religiösem vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium,
ne forte cuiuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit,
sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti || in domino fllii, vestris iustis postulationibus
clementer annuimus, et prefatam ecclesiam sancti Petri, in qua divino mancipati estis
obsequio, sub beati Petri el nostra protectione suscipimus, et pre||sentis scripti privilegio
communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canônicus, qui secundum deum et
beati Augustini regulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem loco
institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea
quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice
possidet, aut in futurum concessione pontiflcum, largitione regum vel principum, oblatione
II. 36
282 1192. November 22.
fldelium, seu aliis iusüs modis prestante domino poterit adipisci, lirnia vobis vestrisque successoribus et illibata permaneaut. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertiiieutiis suis, ecclesiam sánele Marie que sita est in ipsa villa cum plebe et mancipiis et hire patronatos quod nobilis 'vir Conradus dux Sueuie super una prebendarum ipsius ecclesie libère vobis concessit, et predia, curias, domos, pomeria, ortos, et silvam que vocatur dos ecclesie, et piscationem quam habetis in fluvio Danubii, iuxta eandem villam decurrentis. Duas partes decimarum quas habetis in Bilringen1) ecclesia, cura predio et curia. Curias quas habetis in Husen'2), in Wachingen 3), in Wiler4). in Smalstetin 5), molendinum in Zuiflltun 6). Predium cum curia quod habetis in Ambra 7) cum capella ibidem sita, cum vineis, decimis et aliis per- tinentiis suis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis décimas exigere vel extorquere présumât. Liccat quoque vobis clericos vel laicos, Jiberos et absolutos e seculo fugientes, ad conver- sionem recipere et eos absqne contradictione aliqua retiñere. Prohibemus insuper ut nulli frat ru m vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque prepositi sui licentia de eodem loco discedere; disced.entem vero absque commun[i]um litterarum cautione nullus audeat retiñere. Ad hec etiam inhibernus ne cui episcopo, vel alii, pro vestris decimis cogamini plus persolvere quam predecessores eorum a quinquaginta annis infra usque ad hec témpora rationabiliter recipere consueruot. Cum autem générale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis ianuis, exclusis excommunicatis et inlerdictis, non pulsatis cam- panis, supressa voce, divina officia celebrare. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum. ordinaliones clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi. a diocesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit, et gratiam ac coramuniouem apostolice sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate et exactione aliqua vobis voluerit exhibere Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adiré antistitem, gratiam et com- munionem apostolice sedis habeutem, qui noatra fultus au tori täte vobis quod postulatur irapendat. Prohibemus insuper ul infra fines parochie vestre nullus sine asseusu dioceszani episcopi et vestro capellam seu Oratorium de novo conslruere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontiflcum. Ad hec vobis novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusve personis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque loci ipsius liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati yel inlerdicti fueriut, nullus obsistat, salva tarnen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestra- rum spectantes, que a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi, libéra sit vobis de autoritate nostra facultas. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci prepósito, vel luorum quolibet successorum, nullus ibi
1192. November 22. 283
qualibet surreptionis astutia seu violeutia preponatur, nisi qaem fratres communi assensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum dei timorem et beati Augustini regulam provi derint eligendum. Pari quoque et tranquillitati vestre paterna imposterum sollicitudine providere volentes, sub interminatione anathemalis autoritate apostólica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam faceré seu furtum committere. ignem apponere, hominem temeré capere vel interflcere, seu aliquam violenliam audeat exercere. Decernimus ergo ut nulli omnino homiuum liceat prefatam ecclesiam temeré perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retiñere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione pia liberalitate concessa sunt usibus omuimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dioces/ani «piscopi canónica iustilia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hanc nostre constilutionis paginam sciens, contra earn temeré venire temptaverit, secundo lertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpelrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore а�? sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena flat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servanlibus sit pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. !Amen. Amen. Amen.;
QRundzeichen8).) Ego Celestinus, catholice ecclesie episcopus, subscripsi: (Mono gramm fur Bene válete.)
f Ego Albinus, Albanensis episcopus, subscripsi. f Ego Iohaunes, Prenestinus episcopus, subscripsi. f Ego Petrus, Portuensis et sánete Rufine episcopus, subscripsi.
+ Ego Pandulfus, basilice Xll apostolorum presbyter cardinalis, subscripsi. f Ego Melior, sanctorum Iohannis et Pauli presbyter cardinalis tituli Pamachii, subscripsi. -J- Ego Iohannes Felix, tituli sánete Susanne presbyter cardinalis, subscripsi. f Ego Romanus, tituli sánete Anastasie presbyter cardinalis, subscripsi. f Ego Hvgo, presbyter cardinalis sancti Martini, tituli Equitii, subscripsi. + Ego Iohannes, tituli sancti Stephani in Celio monte presbyter cardinalis, subscripsi.
f Ego Gratianus, sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis, subscripsi. f Ego Soffredus, sánete Marie in via lata diaconus cardinalis, subscripsi. f Ego Gregorius, sánete Marie in Aquiro diaconus cardinalis, subscripsi. f Ego Gregorius, sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis, subscripsi. f Ego Lotarius, sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis, subscripsi.
Datum Rome apud sanctum Petrum, per manum Egidii, sancti Nicolai iu careere Tulliano diaconi cardinalis, X. kalendas Decembris, indictione undécima, anno incarnationis dominice MCXCI1., pontificatus vero domni i Celestini i pape HI. auno secundo.
36 *
284 1193. April 4.
Ao roth and gelb seidener Schnur hängt die bleierne Bolle mit den bekannten Köpfen n. s. w. aof der einen, nnd CELEST1NVS. PP. III. auf der andern Seite. — Abdrock bel L fin ig-, Reichsarchi? XVIII, S. 345 ond bei Hogo, 0. Pr. Annal. I, II, Probat. S. 83.
1—7) Die Sylbe en in Bilringen ist durch ein Loch in der Urk. ausgefallen. Dieser und einige der ff. Orte sind bereits S. 164 gedeutet. Die übrigen sind: Hausen, eine Stunde südüstlich von (Ober-) Marchtbal, Weilersteusslingen, gewöhnlich einfach Weiler genannt, beide O.A. Ehingen; Zwiefaltendorf, O.A. Münsingen.
8) Das Rundzeichen In gewöhnlicher Form, mit dem Denksprucbe: perfice gressus meo» in semiti» lui».
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CDLXX1V. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/98015c7f-5662-45c0-ae16-27e6b43df539/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success