Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCLXVI. , S. 147
CCCLXVI.
Hermannus, dei gratia Constantiensis episcopus, dilecto filio suo Gunthero, abbati cenobii
sancti Blasii, eiusque successoribus regulariter || promovendie in perpetuum. Quoniam pon-
tificalem ad hoc suscepimus dignitatem, ut que. religiosa sunt atque bona propagemus, id
iuxta vires || divinitus acceptas exequi ratio persuadet. Agnoscat igitur omnis tam presens
çtas quam futura posteritas, qualiter servitium dei, ipso opitulante, || in loco Berowa sit
auctum et qualiter in eodem loco, prius unius officio clerici contento, multorum monachorum
atque sanctimonialium sit instituía religio. Felicis memoriç Rösteinus abbas multas in domino
sórores ad humilitatem monastic? conversations ex alto genere ac seculari vita in iam
prefata celia celitus inspirâtes collegit, eisque regendis ac procurandis priorem aliosque
fratres suos preesse et ministrare ordinavit. Verum ne spirituales fratres et sórores a
secularibus clericis, ut fieri solet, aliquid paterentur infestationis vel gravaminis, insuper ut
et necessaria vitç stipendia plenius haberent ex decimis et possessionibus çcclesiç qui ibi
deo servirent, idem, quem iam commemoravimus, abbas impetravit, dementia divinitatis
aspirante, quod Gebehardus episcopus, meus predecessor, concessit ecclesiam, Berowa sitam,
sibimet cçterisque abbatibus ei succedentibus, per fratres suos deum timentes libere dispo-
nendam et administrandam, tani in divinis officiis, quam in çcclesiasticis possessionibus ac
decimis. Preterea beatç recordationis abbas Yto in loco qui dicitur Hachinsuanda pauperem
construxit ecclesiam, eamque consecran per episcopum Constantiensem Gebehardum effecit,
eo videlicet pacto, ut ipse abbas fratresque monachi eandem ecclesiam in decimis totaque
facúltate et omni iure, quod ad presbyteri spectat officium, optinerent. Hoc totum in eisdem
çcclesiis cognoscitur esse concessum abbatibus sancti Blasii ab episcopo Ödalrico et equivoco
IL 16
122 1158. April 4.
sun Ödalrico, Constantiensibus videlicet pontiflcibus. Nunc ergo Gunlherus abbas cçterique fratres sui multis instant precibus, quatinus et a me accipiant super iam prefatas çcclesias, scilicet Berowam et Hachinsuandam, eandem potestatem, quam ante me sortiti sunt a pré- su! i bus, qui fuisse noscuntur perspicacis ingénu, probabilis vitç et episcopalis integritatis. Proinde nos quoque flliorum nostrorurn qnieti prospicientes, et iustis votis ac peticionibus, quç secundum canonum scita sunt, acquiescentes, id quod predecessores nostri fecerunt et concesserunt, episcopali potestale concedimus. Set et alia negotia, eidem celle, sancti Blasii et fratribus ibi domino servienlibus usibus profutura, quç in presentía nostra vel acta vel discussa sunt, hac nostrç auctoritatis pagina conflrmamus ac stabilimus, videlicet çcclesiam Chilctorf, quam cum dimidietate decimarum et alus prediis a fratribus de Alchingin rece- perunt, data reciproca vicissitudine prediorum ad idem monasterium, sicut ipsi presentes vidimus et audivimus temporibus régis Chönradi apud villam Nawin '), ubi idem rex Chônradus quondam convenerat cum maxima frequentia principum, atque hoc concambium utriusque çcclesiç in eius conspectu est legitime peractum. Decimas quoque in çcclesiis Batimaringin, Sneisanc, Nallingin'-), Omingin, Nunchilcha, Sconowa, sicut a fundatoribus earumdem ecclesiarum vestro monasterio traditç et ab apostólica sede privilegiis, sicut ipsi perspeximus, sunt confirmatç, nos quoque corroboramus ac stabilimus, decernentes, ut nulli omnino liceat ea, quç a Romanis pontiflcibus, vel nostra humilitate vestrç çcclesiç sunt collata, iufringere, minuere, perturbare, aut aliquo malo ingenio ¡minutare. Et ut hçc nostrç auctoritatis �?о ni i mintió incorruptum stabilitatis suc vigorem oplineat, haue гн riain imaginis nostrç sigillo 3) insigniri ac corroboran precepimus. Si qua igitur maior minorve persona, hanc conflrmationis paginam agnoscens, hanc infringere seu violare attemptaverit, divinc pacis expers fiât et districtç ultioni dei subiaceat. Cunctis autem earn diligentibus atque conservantibus pax a domino hic relinquatur et in futuro plena pax donetur. Amen.
Data II. nonas Aprilis, feria VI., anno ab incarnatione domini MCLVIIL, anno regni Friderici. régis VIL, imperii vero eiusdem II. Actum Renaugie feliciten Amen.
Nach dem Original des G.L.Archivs in Karlsruhe. — Abdruck bei Gerbert, Hlst. N. S. III. nr. 58. S. 89.
1) und 2) Langenan, O.A. Ulm, mul Nellingen, O.A. Esslingen. Die übrigen ansserhalb Wirtemberg gele-
geneo Orte sind der Reihe nach folgende: Beran, bad. B.A. Bonndorf; HücheDSchwand, bad. B.A. S.
Blaslen; Kirchdorf, Kant. Zürich; Elchingen, baler. L.G. Günzbnrg; Bettmaringen, bad. B.A. Bonndorf;
Schnelsingen, Kant. Aargan; Hocheinmlngen, bad. B.A. Hüflngen; Neokirchen, Kant. Schaifhansen; Schönen,
bad. B.A.St., an der Wiese; Rheinan, Kant, Zürich. 3) Das anhängende, ans mit Mehl gemischtem Wachse bestehende Siegel ist zerbrochen.
1159. 123
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCLXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/a2a3f2c9-db39-4a17-ac7d-de37649f4a24/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success