Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. DXXII. , S. 369
DXXII.
(Chr.)*) In nomine sánete et individué triniíatis. Conradus, dei gratia venerabilis Spirensis ecclesie episcopus. i| Quoniam post prevaricationem primi hominis lubricam esse constat humani generis memoriam, uecessarium est scriptis conmendari ea que in longinquum noscuutur profutura. Hiñe est quod imiversis Chrisli fldelibus || ad quos pagina pervenerit presens, notum esse desideramus, quod cum termini parrochie in. villa que dicitur Clûtte- lingen ' ), in nostra diócesi sita, longe extenderenîur et ex his plurima pars inculta remaneret. viri re||ligiosi et in Christo venerabiles ordinis Cisterciensis monachi, diocesano пе�? non archidiácono, qui tune in cathedrali ecclesia Spirensi suo fungebantur offlcio, et plebano, qui illo tempere cnram pastoralem gerebat, bénigne ac dévote favorem et assensum prebentibus et elemosinarum largilate illis subvenientibus , iam dictos términos, sicut ipsorum ordinis rigor expostulabat, pacifiée et hùmiliter intraverunt, ibique ecclesiam fundaverunt, cui nomen Mulenbrunne inposuerunt. Quam postea in honore domini nostri Ihesu Christi ciusque pie genitricis Marie et omnium sanctorum sollempniter ' dcdicaverunt , et dedicatam pro viri lins ipsorum ornare studuerunt, ita quod ex ipso facto vocem connu in sublimibus exaudiendam credimus clamantem „domine dilexi decorem domus tue et locum habitations glorie tue!" Quorum religionem et simplicis vite professionem quidam viri nobiles, qui ins patronatus prefate parrochie quiete possidebant, apud deum et homines videntes esse laudabilem, et prelibato facto operam efficacem pro salute animarum suarum adhibere curantes, ius patro- natus quo gaudebant, millo reclamante, nee ullo obstante inpedimento, prememorato monasterio Muleubrunne libere contulerunt, ne in posterum inter ipsorum successores et monachos tilla super illo posset oriri dissensio. Nos itaque supradicta approbantes et еогиш religionis et ordinis fervorem propensius cognoscentes , prout iniuncti nobis offlcii ordo postulaba!, ipsorum promotion! et commoditatibus iateudere studuimus et, bono zelo ducti
пе�? non religiosarum personaruin freti consilio, cum bona volúntate Alberti archidiaconi et Werneri pastoris, quorum voluntas in hoc facto dinoscebatur requirenda, pie decrevimus statuendum, ut abbas de Mvlenbrunne sacerdotem et personara idoneam in sepedicta parrochia Cluttelingen instituât, qui curam pastoralem gerens sollicitudine non pigra officio divino ibidem studeat invigilare, et quia attestante apostólo operarius dignus est mercede, taies fructus illi assignet de quibus congrue possit sustentan. Totam decimam et dotem videlicet in inferiori villa que Cluttelingen nuncupatur, décimas quoque animalium et hortorum universe parrochie, prêter animalia et hortos monachorum; insupor oblationes universas, quomodocumque fidèles offerre consueverunt. Ceteri vero et universi proventus tocius parrochie sine diminutione in usus fratrum convertantur et monachorum usibus deo servientium applicentur; salvo tarnen in omnibus iure cathedralis ecclesie. Ad huius itaque rei evidentiam, et ut talis nostre auctoritatis pia dispensatio, humiliter et pro honore Ihesu Christi celébrala, a quibuslibet personis, sive ecclesiasticis sive secularibus, rata et inconvulsa servetur et irreprehensibilis permaneat, et ne de cetero, sive de iure patronatus, sive de decimis ulla possit insurgere controversia, presentera paginara hide scribi iussimus el sigilli nostri '-) munimine duxiraus corroborandam, vinculo exconmunicationis illos innodantes qui huic pie disspensationi noslre temeré obviare presumpserint. Testante etiam sacra scripture in ore duorum vel trium leslium omne verbum verilatis stare intelligentes, ad huius facti iirmitatem testimonium probabilium virorum induximus. Quorum nomina hec sunt3): Pelrus abbas Novi castri. Bezelinus abbas Vterine vallis. Theobaldus abbas de Sconaugia. Sifredus abbas de Odenheim. Conradus abbas de Sunnesheim. Vlricus abbas de Lintburc. Ottho Spirensis ecclesie prepositus. Albertus ecclesie sancti Gidonis preposilns, in cuius archidiaconalu, ut supra diximus, hec facia sunt, qui et tune temporis decanus Spirensis ecclesie exstitit, cuius sigillum appendet 4). Bertholdus prepositus ecclesie sancti German!. Godefredus comes de Vehingeii. Conradus comes de Kaiewa. Cönradus dapifer de Cropffesberc. Eberhardus pincerna de Iloggenheim et alii quam plures. Acta sunl hec anno dominice incarnationis МССШ.
*) Das Chrisina besieht in dem Zeichen: .f. С.
1) und 2) vgl. die vorige Urkunde, Л IHM. 2 nnd S. 341, Лит. 2.
3) Die Zengenorte sind dieselben wie in Anm. 4 — 6, 10 nnd 11 der vorigen Urkunde, ausgenommen folgende: Neuburg, vgl. S. 116, Anm. 2.; Ensserthal, Im rheinbaier. Kanton Annweller; Scbönan, im Odenwalde, bad. H.A. Heidelberg; Valhlngen, O.A. St.; Calw, O.A. St.
4) Hängt gleich dem bischöflichen an einem Pergamentbändchen, Ist rund, von braunem Wachse, zeigt die Figur des Archidiacons, der die Rechte vor die Brust emporhebt und im linken Arm ein geschlossenes Buch hält. Umschrift: ALBERTVS ECCLesiE SanCTl WIDONIS P/v?P<?SITVS (AL und VS beidemal in einen Buchstaben zusammengezogen).
1203. Mai 22. und 1204. Mai 7. 345
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) DXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/a906aa0c-34cf-4fb2-b1be-ca67fdba7bd4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success