Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CDXV. , S. 220
Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CDXV. , S. 220
CDXV.
i Alexander episcopus, servus servorum dei, dilectis Ullis Theodeberto, abbati monasterii sancti Blasii de Silva Nigra, eiusque frátribus tarn presentibus quam futuris regulärem vitam professis in perpetuum. ;| Ad hoc universalis ecclesie cura nobis a provisore omnium bonorum deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et bene placentem deo religionem studeamus modis omnibus propagare, пе�? enim deo aIiquan||do famulatus gratus impenditur, nisi ex caritatis radice procedens a puritate religionis fiierit conservatus. Oportet igitur omnes Christiane fldei amatores religionem diligere et loca venerabilia cum ipsis personis divino servitio || mancipatis attentius confovere, ut nullis pravorum homiuum inquietentur molestiis vel importunis angariis fatigentur. Eapropter, dilecti in domino fllii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et ad exemplar predecessorum nostrorum. felicis memorie Urbani, Calixti, Honorii, Innocentii et Adriani Romanorum pontiilcum.
1179. März б. 195
prefalum monasterium sancti Blasii, quod in Constanliensi episcopatu in loco qui Silva Nigra dicitur est constructum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentís scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuenies, ut ordo monásticos, qui secundum dominum *) et beati Benedict! regulara in eodem monasterio mstitutus esse dinoscítur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque boiia idem monasterium in presentiarum iustc et canonice possidet, aut in futurum concessione pontiflcum, largitioue regum vel principum, oblatione fldelium, seu aliis iustis modis procurante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illtbata permaneant. In quibus hoc propriis duximus expriraenda vocabulis. Locum ipsum, in quo prescriplum monaslerium constructum est, cum omnibus pertinentiis suis. Ecclesiam.-) Batemarmgin cum subdita sibi ecclesia et cum dimidia parte deciniarum, Steina, Brambach, Riebaeira, Tullincoovin cum dimidia parte décime tarn friigum quam vini, Everingin, Blansingin, Hugilbeim, Rotuuila cum parte suarum decimarum et censu territoriorum 8) in cimiterio. Wisentovwa, Griezhaeim, Sneishanc cum dimidia parte décime, Chilctorf cum dimidia parte décime, Stballinchovin cum tertia parte décime frugum et leguminum, Wilare cum duabus portionum dccimarum, Omingin cum dimidia parte decimarum. Imindeingin cum omnibus decimis exceptis salice terre, lus quod babetis in ecclesia Frikingin cum tertia parte decimarum tarn territorionrai quam ruris, Sconouua noviter in novellis vestris con- structam cum omnibus decimis in eadem marca Sconovwa acquisitis. Gundilwanc, Blocbingin, Burron, Brunnon, Nallingin cum dimidia parte decimarum. Luwingin cum partibus decima rum estivalium et territoriorum. Entilibovcb, Nuvuillacho, \Varmundisrieth, Loppinhausun, Nunchilcba cum dimidia parte decimarum. Routi, Tougingin, Hagcnilo, Outenwilar et alias ecclesias, quas rationabiliter possidetis cum carura pertinentiis. Cellam quoque Hosnusun cum ecclesiis ad earn pertinent ¡bus, Reinstetin cum decimis a fratribus de Rote cambilis et a laicis iuste acquisitis, M ¡it il hoch, Tanihseim, Orsinbusin, \Volphach, \Viurimos et aliis ecclesiis cum pertinentiis earum. Cellam Ber°wa cum ecclesiis ad cam pertinentibus, id est Berowa, Swercin cum parte decimarum, Nuchilcha cum ceteris ecclesiis eiusdem celle. Cellara Wittinowa cum ecclesiis suis Wisilhat, Etenniberch. Cellam Burgelun cum suis ecclesiis Eggenbeim, Sicenchilcha, Chaltinbach cum eo iure et polestate in decimis el in aliis, que bone memorie Hermannus, quondam Constantiensis episcopus, monachis de Burgelun ralionabjliter noscilur concessisse et scripto suo confirmasse. Cellam quoque \Vizilinchovin cum suis pertineutiis. Sane novalium • vestrorum, que propriis manibus aut sumplibus colitis, sive de nutrimeutis vestrorum, animalium nullus omnino a vobis décimas présumai exigere. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugienles Jiberos et absolutos ad conversionem recipere et in vestro monasterio • absque alicuius contradictione retiñere. Prohibcmus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in loco vestro professionem
fas sit de eodem loco absque lirontia abbatis sui nisi obteiitu arctioris religionis discedere;
25*
196 1179, März 6.
discedentem vero sine commuuium litteraruin vestrarum cautione nullus audeat retiuere. Statuimus eliam, ut in parrochialibus ecclesiis quas tenetis sacerdotes idóneos eligatis et episcopo presenters, quibus, si idonei füerint, episcopus curam animarum committal absque contradictione, ut de plebis quidem cura episcopo rationem reddaiit, vo])is autem pro rcbus temporalibus ad ipsum monaslerium pertinentibus debitam subiectionem exhibeant. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros erdines fuerint promovendi, et cetera ad episcopate offlcium pertinentia a Con- stauliensi episcopo, in cuius dyocesi estis, accipietis, si tarnen catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit, et ea gratis ac sine pravitate aliqua voluerit exhibere; alioquin liceat vobis catholicum quern maluerilis adiré antistitem, et ab eo consecrationis sacramenta recipere, qui nimirum nostfa fultus auctoritate que postulantur indulgeat Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse coocedimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sinl, nullus obsistat, salva tarnen iustitia matricis ecclesie. lusuper dispositionem illam, quam bone memorie Heiuricus quartus imperalor et Lotharius rex et Conradus rex de monasterii vestri libértate et advocatia constituerunt, et predecessores nostri felicis recor- dationis ('¡il ¡MHS. Honorius, Innocentius et Adrian us, Romanorum pontífices, episcoporuiii et cardinalium deliberatione flrmarunt, vobis nichilominus con t i rm anuís, ut videlicet in ad v ocal i clectione abbas liberam habeat potestatem cum fratrum suorum consilio talem eligere, quern ad defensionem liberlatis monasterii bouum et utilera esse cognoverit, qui non pro terreno commodo, sed pro dei amore et peccatorum suorum venia née no» et eterne beaiitudinis mcrcede advocatiam ipsam licúe habere cupiat et iniciare. Si autem calumpniator potius quam advocatus existens monasterii bona pervaserit et non magis ea défendent, et semel et secundo tertiove commonitus nullatenus emendaverit, abbas habeat facultatem cum fratrum consilio alium substituere advocatum, qui utilius et fldelius debeat monaslerium defensare. Preterea sicut indicio difflnitum est, cenobii vestri libertas modis omnibus a iure Basiliensis ecclesie sit aliena. Cura autem genérale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis interdictis et excommunicatis suppressa voce divina offlcia celebrare. Obeunte vero te mine eiusdem loci abbate, vel tüorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quern fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulara providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monaste- rium temeré perturbare, aut cms possessiones auferre, vel ablatas retiñere, minuere, seu. quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata servefltur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentalione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canónica iustitia. Ad indicium autem huius a sede apostólica perceple tuitionis et concesse vestro monasterio libertatis aureum unum nobis
1179. März 6. 197
noslrigque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis pagiaam sciens contra earn temeré venire tempíaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactioue correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri lhesu Christi aliena flat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri lhesu Christi, quatinus et hie fructum bone actionis percipient, et apud districtum iudicem premia eterne pacis invenia[njt. j Amen. * Amen. Amen. I
(Rundzeichen*).} Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. (Monogramm für Bene válete.)
Ego Hubaldus, Hostiensis episcopus, subscripsi.
Ego lohannes, presbyter cardinalis sancti Iohannis et Pauli tituli Pamachii, subscripsi. Ego lohannes, presbyter cardinalis tituli sánete Anastasie, subscripsi. Ego lohannes, pres byter cardinalis tituli sancti Marci, subscripsi. Ego Theodinus, presbyter cardinalis sancti Vitalis tituli Vestine, subscripsi. Ego Petrus, presbyter cardinalis tituli sánete Susanne, subscripsi. Ego Vivianas., presbyter cardinalis sancti Slephani in Celio monte, subscripsi. Ego Arduinus, presbyter cardinalis tituli sánete Crucis iu Iherusalem, subscripsi.
Ego Iacinthus5), sánete Marie in Cosmodyn diaconus cardinalis, subscripsi. Ego Ardicio, diaconus cardiaalis sancti Theodori, subscripsi. Ego Rainerius, diaconus cardinalis sancti Georgii ad velum aureum, subscripsi. Ego Gratianus, diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani, subscripsi. \ >,
Datum Laterani, per mauum Alberti, sánete Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii, II. nonas Martii, indictione XII., incarnationis dominice anno MCLXXVIII.6), pon- tifleatus vero domni Alexandri pape HI. anno eius XX.
Nach dem Original des G.L.Archiys in Karlsruhe. — Die an roth und gelb seidener Schnur hängende Bleibulle ist genau wie die S. 180 beschriebene. — Abdruck bei Gerbert, Hist. N. S. III, S. 102, nr. 66. mit sehr auffallenden Auslassungen in den (thellweise einschränkenden) Angaben über die dem Kloster an einzelnen der aufgezählten Orte zustehenden Zehentbezüge.
1) Der gewöhnliche Ausdruck dieser Formel 1st sonst deum, nicht dominum.
2) Ueber die hiernächst aufgezählten Orte, ausgenommen Nuruillach, welches unermltteit, sind zu verglei chen die Anmerkungen auf S. 113, 154, 173 und 174. — Auffallend ist selbst Гиг eine päbstliche Bulle die Schreibung von manchen dieser Orte, wie z. B. Tanihœim, Wiúrimos (Füramoos), Insbeson dere aber Loppinh&usun. Die celia Hosnusun 1st Ochsenhauseu. Statt Outenwilar steht im Original Outewila mit Abkürzungsstrichen über dem e und a, der letztere reicht durch das /. Es könnte somit auch Outenwilan oder Outenwilra gelesen werden; es 1st das Utenicilare der Urk. v. 1173 (S. 172, Anm. 18). Die Schlusssilbea uHla stehen übrigens auf einer Rasur. Elenniberch scheint aus et Tetmibereh (S. 172, Anm. 30) entstanden.
198 1179. März 26.
3) Das Original hat territor mit Abkiirznngsstrlcb, durch das r. Die Auflösung ergiebt sieb ans der . späteren Wiederholung des Wortes.
4) Wie S. 181, Anm. 13.
5) Im Original abgekürzt: Inc.
6) Die IndictioB nnd das Reglernngsjahr fordern, wie auch schon Gerbert a. a. 0. S. 106, �?пш. // bemerkt das Jahr 1179. Vgl. auch Jaffé, Regesta Puntiflcnin S. 783.
- Im Lateran
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CDXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/WirtembergischesUrkundenbuch/c4d0142b-3c5a-4eb6-b9ed-f89f5e47c200/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success