Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCVII. , S. 28
Current repository:
Wirtembergisches Urkundenbuch, Nr. CCCVII. , S. 28



CCCVII.
ebenso dessen Recht zur Freiheit vom allgemeinen Kirchenbanne.
Rom 1138. November 28.
Innocentius episcopus, servus servorum dei, dilecto filio Bertholdo, abbati monasterii sancti Blasii, quod est in Nigra Silva, eiusque successoribus et ira tribus regulariter promo- vendis in perpetuum. lustis et rationabilibus desideriis consentiré congruit offlcio, et divinae constat placitum voluntati. Propterea enim katholicae nos deus praefecit ecclesiae, ut omnes gerteraliter fidèles, sed praecipue sanctae religionis domésticos doctrina, exemple siniul et auctoritate provehere studeamus. Notum sit igitur omnibus, tarn praesentibus . . . qualiter quidam nobiles viri, Algerus scilicet et Adelbero, cellam in praedio suo, quod volgariter Wyslikon ') dicitur, et est in pago Thuragensi, construxerunt, deoque et sancto Blasio in
1138. November 28. 3
perpetiiam hereditatem religionis intuitu tradiderunt cum omnibus attinentiis suis, id est
domibus, agris, pratis, viis, aquis, aquarum decursibus, exitibus et reditibus, silvis, pascuis
et compascuis, cultis et incultis, acquisilis et acquirendis, omnique iure, quod dici vel
nominari.. omnique utilitate, quae provenire vel excogitan possunt, plenariaque concivilitate,
in pascuis scilicet et compascuis circumpositonim viculorum, id est '-) Bebikon, Lenginanch,
Shnesonch, Medendorf, Siglistorf, Melisdorf, Rumiken, Meliken. Actum legitime in coenobio
sancti Blasii, praesente Rusteino, eiusdem loci venerabili abbate, multisque nobilibus, quorum
ista sunt nomiua: Reinhardus et frater eius Waltherus de Goesenstein 3), Thedericus de
Roetelein, Diethelmus de Eun, Bernhardus filius Bil. de Misacho, Bern, de Altwise, Volkerus
de Lengnach, Hiltiboldus de Turchin, Diethelmus de Helvvile, anno incarnationis domini
MCXIV., VI. kalendas Ianuarii, feria VII. Vestris igitur, dilecti in domino fllii, desideriis,
nec non Udalrici, episcopi Constantiensis, et Conradi ducis, advocali videlicet monasterii
sancti Blasii, precibus clementer annuentes, maxime pro bono íuturae pacis et concordjae,
eandem cellam vobis, cum omni praenominato iure, auctoritate sedis apostolicae conflrmamus;
hoc commonentes, quod iam dictae cellae habitatores memoratorum vicorum hominibus
solummodo in Frugibus et foeno non sint onerosi; alias vero omnimodam eis et pleuariam
auctoritate apostólica recognoscimus coucivilitatem. Concambium quoque pro detentione
decimarum, quae de eodem loco ecclesiae Snesanch fueraut persolvendae, perpetua subnixum
esse volumus tirmitate. Ipsi quoque cellae liberum in nomine domini baptismum tradimus
et sepulturam. Priorem autem eidem loco non alium praeesse statuimus, nisi quem abbas
utilem iudicaverit et idoneum; de advócalo nihilominus id ipsum statucntes; maioraque
negocia, scilicet de beneflciis perpetuis concedendis, praediis transt'erendis, et similia abbatis
arbitrio reservantur 4). Sub omni constitutionis tenore alias etiam celias vestras, id est
Ochsenhusen5), Berowa, Witnowa, Burglon, volumus esse comprehensas, tamque eas, quam
ecclesias, per quas monachi vestri divina populo celebrant, a lege dyocesana omnique
exactione liberas esse Volumus et immunes. Recognoscimus quoque decretum Onorii, beate
memoriae papae II., quod scilicet nulli episcoporum, apostolicae sedis legatorum, loca vestra
vel monachos, sine speciali summi ponliflcis legitimo 6) sub interdicto poneré liceat, vel
excommunicare. Si quis igitur huic nostrae auctoritatis privilegio verbo vel facto contrarius
extiterit, nisi digne emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a corporis
et sanguinis domini participatione, et fldelium communione, alienus existât, atque apostolo-
rum Petri et Pauli auctoritate aeternae damnationi subiaceat cum luda In domini nostri
Ihesu Christi traditione; cunctis autem ista pie servantibus sit pax domini nostri Ihesu
Christi, salus aetema et requies animarum. Amen.
Ego Innocentais, katholicae ecclesiae episcopus. f Ego Gregorius, cardinalis sanctorum
Sergii et Bachi. f Ego Wido, diaconus cardinalis sancti Adriani. f Ego Crisogonus, diaconus
cardinalis sanctae Praxedis, f Ego Ivo, diaconus cardinalis sanctae Mariae in Aquino.
1 *
4 1139.
Dala Romae per maiium Lucae presbyteri cardinalis, agentis viceni domini Aimerici, sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis, cancellarii, IV. kalendas Decembris, indictiooe I., incarnationis domini auno MCXXXVIU., pontiflcalus domini Innocentii papae secundi anno VIII.
Nach Herrgott, Geneal. dlpl. II. nr. 213. S. 157. — Das Original fand sieb nicht nnter den ins G.L.Archiv nach Karlsruhe gekommenen S. Blasler Urkunden, und gleng wohl schon früher verloren.
1) Yv'lsllkofen, Kant. Aargau, Bez. Zurzach, nach der jetzigen polit. Elnlheilnng der Schweiz.
2) Die aufgezählten viculi (vinculorum bei Herrgott ist wohl blosser Druckfehler) sind: Beblkon, Lengnau, Schneisingen, Ober-, Unter-, (Medendorf nicht zn ermitteln) Slglisdorf, Meilsdorf, Rümlkon, Mellikon im Kant, aargauischen Kreise Kaiserstnhl, Bezirks Zurzach.
3) Gysenstein? Dorf im Kant. bern. Amt Konolflngen; Rötteln, Schloss, rechts vom Rhein, bad. B.A. Iestetten, eher als Rötteln, bad. B.A. Lörrach; Eyen, Bez. Zurzach; Müssegg? Kant. aarg. Bez. n. Kr. Baden; Altwys? Kant. lnz. Kr. Hitzkirch; Lengnan, s. Anm. 2.; Turchin unermlttelt; Hallwyl? Schloss im aarg. Bez. Lenzborg.
4) Es wird reserventur zu lesen sein.
5) Ochsenhansen, O.A. Biberach; Berau, Weltenau, Bürglen, in den bad. B.Ae. Bonndorf, Schopfheini und Müllhelm (vgl. Bd. I. S. 371).
6) Diese Stelle ist offenbar unvollständig oder verdorben.
Wirtembergisches Urkundenbuch, ed. Königliches Staatsarchiv, 1858 (Google data) CCCVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/WirtembergischesUrkundenbuch/cee2cb42-8de0-4d81-9d4a-eca8e18e5763/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success