Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[28. August 1414]
[1] Die 28a mensis Augusti fuit congregatio facultatis ad instantiam magistri Iohannis de Hamelburga, qui in eadem petivit secum dispensari super anno lecture sue, ad quam obligatus fuit ex statutis in eius admissione ad facultatem, assignans pro causa necessitatem sui recessus de civitate.
Et dispensatum fuit pro tunc, sed si expost ad universitatem ipsum contingeret redire perseveranter, quod tunc obligatus esset sicud prius ad legendum.
[2] In eadem etiam congregatione motum fuit de licentiatis aliarum facultatum et per doctores medicine quodam modo conclusum et compromissum, quod, nisi alie facultates disponerent ad tollendum iniuriam longo tempore factam facultatis [!] medicine, si contingeret egrotare aliquem doctorem vel licentiatum facultatum theologie aut iuris, per nullum doctorem medicine nec aliquod eiusdem facultatis suppositum deberet visitari sub pena 20 flor. facultati solvendorum.177
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.103, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.103/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success