Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[30. Juni 1416]
[1] Item ultima die mensis Iunii fuit congregatio facultatis pro quibusdam honorem et utilitatem facultatis concernentibus. Ibidem placuit in facto magistri Sebaldi, quod consequenter ad eiusdem executionem pro honore facultatis deberent singuli doctores facultatis medicine cum eorum procuratore adire dominum decanum facultatis iuris et sibi supplicare, ut sue facultatis congregationem faceret, quoniam ibidem aliquit medicine facultas vellet proponere.
Et fuit ibi propositum, qualiter consulerent amplius facultati nostre, dum officialis contra eundem magistrum Sebaldum non tulisset sententiam secundum doctorum [fol.
24r]193 consilia. Ibidem placuit doctoribus iuris, quod quia sententia non erat in scriptis data, ipsa esset nulla, et ita adhuc, si vellet, officialis posset facere sententiam. Et pro illo deberent supplicare doctores nostre facultatis.
[2] Placuit etiam facultati, quod propinaretur domino Iohanni de Kallenperg, nostro procuratori, pro suo labore unum par caligarum de uno flor. et unum par cyrotecarum de Prussia. Et factum est.
[3] In eadem etiam facultatis congregatione placuit doctoribus, quod quia in universitate facultas de locatione doctorum et licentiatorum non posset habere finem, deberent doctores duo aut tres aut tota facultas adire dominum cancellarium principis et super illo habere eius consilium, an deberet illud deferri ad principem et suos consiliarios.
[4] Placuit etiam ibidem facultati, quod domino Petro de Ungaria pro subsidio ad unam tunicam deberet dari 1 flor. propter deum. Et factum est.
[5] Ibidem etiam conclusum fuit, quod pro factis194 quia cedulam appotecariorum dominus195 cancellarius perdidisset, deberet sibi eiusdem copia presentari. Et postea illud deberet sollicitari, ut illud ad finem perduceretur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.116, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.116/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success