Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[8. Januar 1419]
[1] Anno domini 1419o die 8a mensis Ianuarii electus est in decanum facultatis magister Ulricus Grünwalder, in cuius decanatu acta sunt subscripta.
[2] Et primo congregata fuit facultas ad audiendum ambasiatam reverendissimi in Christo patris et domini domini N.255 episcopi Pataviensis. Ad quam congregationem venerunt dominus Weynandus decretorum doctor et protunc cancellarius domini Pataviensis una cum magistro Iohanne de Hamelburg etc. petentes, quod magister Sebaldus admitteretur per facultatem ad practicam medicine. Quibus responsum fuit, quod si magister Sebaldus prefatus probaret sufficienter, se esse licentiatum in facultate medicine — quod tamen prius probare non poterat, ut superius colligitur ex actis facultatis anno 16° etc., tunc facultas cogitare vellet iuxta tenorem statutorum suorum ipsum admittere pro practica in medicina.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.153/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success