useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.154
Signature: 1.1.154
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Januar 1419
Sitzung vom 15. Januar 1419  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [15. Januar 1419]

    [1] Item statim lapsis diebus256 septem, fuit congregatio super articulo prescripto. Cui congregationi supervenit dominus doctor magister Iohannes de Hamelburg proponens, qualiter magister Sebaldus coram domino Pataviensi litteris et aliis signis evidentibus sufficienter probasset, se esse licentiatum in medicina. Quare dominus noster dominus Pataviensis desideraret ipsum recipi ad facultatem ac practicam medicine, cum

    tamen utique alias sibi daret indultum practicandi, et conclusum fuit protunc et responsum magistri Iohanni de Hamelburg, quod licet propter varios et notabiles excessus magistri Sebaldi contra facultatem superius scriptos et non plene in actis facultatis de anno 16°, ipse merito ad facultatem recipi non deberet, ob reverentiam tamen reverendissimi in Christo patris et domini domini Pataviensis, domini nostri gratiosi, si prefatus magister Sebaldus signis evidentioribus, quam essent illa per eum adducta in anno 16° etc., probaret, se esse licentiatum in medicina, facultas iuxta formam statutorum suorum ipsum admittere vellet ad consortium suum et ad practicam medicine. [fol. 33v]

    [2] Item fuerunt tres alie congregationes, in quarum una proposita fuerunt aliqua concernentia bonum et honorem facultatis.

    Primo ex parte licentiatorum facultatis iuris et principaliter quoniam magister Petrus

    Dekinger ausus fuit contraire arbitramentum principis.

    De quo conclusum fuit, quod tota facultas simul accederet dominum cancellarium principis petendo in hoc consilium suum. Et factum est ita. Qui respondit, quod personaliter ipsum alloqui vellet.

    [3] Item ex parte magistri Sebaldi asserentis, se esse licentiatum in medicina et in civitate contra facultatis ordinationem practicantis […].257

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    256 Marginale Zeigehand links.
    257 Eine Zeile leer, danach Handwechsel, wahrscheinlich Autograph des Johannes Aygel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.