Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[22. Januar 1422]
[1] Item 22. die mensis Ianuarii facta fuit congregatio facultatis ad expediendum articulos subscriptos.
Primus ad cogitandum de ulteriori dispositione ex parte librarie facultatis prout videbitur expedire et placuit super isto facultati, quod decanus comparet cistam pro libris non concathenatis et disponeret seras pro pulpidis [!] et claves pro seris duabus, scilicet pro sera stube inferioris et pro magna sera, qua ianua librarie melius seraretur ita, ut ipsa duabus seris seraretur et sic factum est, ut patebit in subscriptis.
Item consequenter placuit facultati, quod quilibet doctorum haberent unam clavem [fol. 39v] ad quamlibet seram pro ingressu ad librariam et istas316 seras decanus debuit comparare de pecunia facultatis et illud dumtaxat tangit doctores protunc incorporatos.
Placuit317 consequenter, quod si qui incorporarentur de novo doctores,318 quod isti possent habere claves, sed tamen de pecunia propria et idem placuit de licentiatis nostre facultatis. Item consequenter placuit, quod scolares non haberent proprias claves, sed accederent decanum pro tempore, ut eisdem daret ingressum etc.
[2] Secundus articulus319 ad deliberandum, quid expediat fieri circa practicantes facultati non incorporatos et quia specialis mentio facta fuit de Caspar, placuit facultati, ut intimarem sibi per pedellum, ut dimittat practicam infra octo dies, quod si non fecerit, facultas velit contra eum procedere secundum viam iuris. Et ita factum fuit
6ta feria ante conversionem sancti Pauli.320
[3] Item protunc exposui 3 den. pro vino et 1 den. pro pane.321
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.190, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.190/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success