useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.191
Signature: 1.1.191
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Februar 1422
Sitzung vom 12. Februar 1422  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [12. Februar 1422]

    [1] Item 12. die mensis Februarii322 facta fuit congregatio facultatis ad expediendum articulos subscriptos.

    Primus ad insinuandum facultati desiderium serenissimi principis et domini nostri domini ducis Alberti ex parte cuiusdam negotii facultatem concernentis et ad cogitandum, quid circa illud fieri sit expediens et fuit materia articuli ex parte Caspari neofiti, ratione cuius dominus dux desideravit, ut non impediremus eum in practica usque ad adventum suum, quia protunc fuit absens.

    Et placuit facultati, ut decanus videret cedulas concernentes materiam istam et una cum magistro Iohanne Aygel videat, an aliquit sit addendum, diminuendum aut aliter mutandum et consequenter placuit, quod hiis visis et expeditis accedatur dominus princeps tempore oportuno.

    [2] Secundus articulus ad audiendum supplicationem cuiusdam doctoris alterius universitatis volentis petere, ut ad actus previos ad incorporandum facultati requisitos

    iuxta eiusdem facultatis statuta admittatur. Facultas supplicationem suam audivit et consequenter, audita supplicatione, commisit decano, ut diceret isti doctori, et fuit magister Sigboldus, scilicet quod accederet quemlibet doctorem humiliter quemlibet petendo, ut sit suus promotor, quo facto fiat sibi congregatio.

    [3] Tertius articulus ad cogitandum, quid fieri expediat de domo facultatis ex parte steure de eadem, que noviter per familiares civitatis ab inhabitantibus eandem est petita.

    Placuit facultati, quod decanus nomine facultatis proponeret materiam istius articuli in universitate petendo nomine facultatis, ut ipsa [fol. 40r]323 dignaretur defendere

    ipsam, sicut eam ad tutelam assumpsit. Itaque ipsa universitas ordinet aliquos, qui nomine universitatis adeant dominum principem petendo ipsum pro istius domus libertatione et ita feci in proxima congregatione universitatis, sed protunc fuit materia ista suspensa propterea, quod facultas medicine voluit esse presens sicut et alie facultates [!] facultates in votis aliarum facultatum ex parte istius materie, cum ipsa facultas reputaret, hoc non esse negotium dumtaxat facultatis sed et totius universitatis; aliis autem facultatibus apparuit, quod hoc non deberet fieri et sic negotium fuit suspensum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    322 Marginales, umrandetes Kreuz
    323 Auf dem oberen Rand links magister Heinrich Stoll, rechts 1421.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.