Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[9. März 1422]
[1] Item nona die mensis Martii congregata327 fuit facultas super articulis subscriptis. Primus ad videndum munimenta magistri Sigbaldi, quibus docere328 pretendebat gradum doctoratus in medicina et ad consequenter agendum cum eodem secundum conclusionem alias conclusam.
Placuit facultati, quod visis munimentis suis admitteretur secundum statuta facultatis, si saltem ipsa essent sufficientia; que, postquam visa fuerunt per facultatem, fuerunt per eandem approbata et sic admissus fuit ad repetendum et disputandum secundum statuta facultatis [fol. 40v],329 que statuta sibi protunc erant lecta, quantum saltem respiciebant istum actum.
Alias fuerunt duo alii articuli moti in eadem congregatione, sed fuerunt protunc suspensi ex causa et sic eos non curavi huc conscribere.
[2] Item illo die dedi sex den. pro vino. Item exposui 86 den. pro novo scrinio. Item dedi portatori 3 den.
tem dedi seratori330 87 [den.] pro clavibus, pro331 seris tribus et aliis reformationibus. Item 3 den. pro vino dedi post hoc.332
[3] Item magister Iacobus de Stokstal facultati persolvit unum flor., quem obligatus fuit facultati ex parte baccalariatus sui et facta ratione ex parte census remansit obligatus in333 2 tal. den. ad festum Georii preteritum et ad festum Michaelis futurum334 obligabitur iterum in 10 sol. den. factum in die sancte Trinitatis anno etc. XXIIo.335
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.193, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.193/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success