Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[19. Februar 1422]
[1] Item 19. die mensis Februarii facta est congregatio facultatis ad324 cogitandum de motivis offerendis domino cancellario domini ducis. Et quia magister Cristannus de Susato et ego concepimus quedam motiva in latino, et sic facultas commisit magistro Iohanni Aygel protunc, ut ex hiis conciperet motiva valentiora et transferret ea de latino ad teutunicum ita, quod sabbato sequenti mane domino cancellario offerentur; et ostensa sunt325 motiva primo326 domino cancellario et placuerunt sibi et deinde oblata sunt domino principi et tunc presens fuit magister Bertholdus, phisicus domini
principis, qui negotium nostrum fideliter promovit. Motiva autem tunc oblata copiata sunt et copia habetur in ladula facultatis.
[2] Item pro tunc exposui 8 den. pro vino et unum den. pro semella.
Item post hoc dedi 4 den. pro vino in domo magistri Cristanni et presens fuit magister
Stephanus [Spechtshart] et protunc fuimus in negotiis facultatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.192, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.192/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success