Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[15. September 1422]
[1] Item feria 3a post exaltationem sancte Crucis congregata est facultas ad cogitandum, quid facultati ulterius expediat attemptare, cum dominus officialis procuratori nostro in causa Kaspar baptizati amplius audientiam dare nollet, quia dominus dux duos honestos famulos sibi direxisset, quod ulterius in causa prefata non procederet, quia pro se vellet attemptare, an sufficiens iudex ipse in presentibus esse posset; si sic, bene quidem; si non, quod ulterius tunc secundum iuris strepitum procederet.
Et placet facultati, quod in crastino accedamus principem pro incepti finali expeditione. [2] De pedello motum est. Placet, ut acceptetur pedellus theologorum, si et inquantum facultas ceptrum seu baculum argenteum concedere velit in actibus nostris etiam minoribus.347 [fol. 42v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.201, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.201/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success