Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[25. September 1422]
[1] Item feria348 6ta ante festum Michahelis congregata fuit facultas ad audiendum relationem magistri Seboldi doctoris in medicina, qui dixit, quomodo principi placeret, quod349 Caspar baptizatus non responderet, quousque dux per350 se Wiennam veniret proxima feria 2a sequenti; cui prefato magistro Seboldo Caspar baptizatus eadem die dedit obviam et dixit illi, quomodo etiam non placeret domino suo principi, quod responderet facultati; si alicui iniuriaretur medicando vel iniuriatus esset, tunc dominus princeps hiis vellet esse sufficiens iudex.
[2] Ita etiam intimavit decano per famulum suum quemdam baccalarium in artibus, quod die et termino sibi prefixo non esset responsurus facultati nec quicquam haberet tractare cum facultate; si alicui iniuriaretur medicando, illi satis vellet facere coram domino, sic facultas medicine sui bene esset deoccupata.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.202, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.202/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success