Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[16. Oktober 1407]
[1] Anno eodem in die sancti Galli magister Nicolaus de Hebersdorf etc. electus fuit in decanum facultatis, cuius temporibus acta sunt sequentia. In capsa facultatis, quam recepi, inveni clavem unam,65 tamen duo deficiunt; inveni etiam librum statutorum, libellum actorum presentem et litteram facultati datam a domino episcopo Pataviensi et cedulam de apotechariis.
[2] Exposui in prima congregatione, que fuit in domo magistri Iohannis de Valle Eni den. 8 pro vino, crustulis etc. Deficiunt etiam facultati peccunie debite ex parte magistri Iohannis de Sancto Ypolito, pie memorie. Ex parte etiam magistri Nicolai de Furstenfeld etc.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.21, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.21/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success