Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[6. Dezember 1407]
[1] Die 6a mensis Decembris, que fuit dies sancti Nicolai, citatus fuit ad facultatem magister Wentzeslaus Hart, quia practicavit contra statuta facultatis. Qui respondit et dixit, se non velle amplius practicare contra statuta etc. et insuper petivit licentiam practicandi a facultate et doctoribus. [fol. 9v]66
Et huiusmodi licentia practice non fuit data tunc, sed dilatio facta est usque ad congregationem futuram proxime.
[2] Exposui in eadem congregatione pro vino etc. den. 14.
[3] Tunc etiam fuit arrestata apud me Ars commentata magistri Iohannis Silber bone memorie pro 1 flor. et sol. ex parte facultatis et magister Nicolai Furstenfeld. Huic congregationi interfuerunt magister Iohannes de Valle Eni, magister Nicolaus Furstenveld, magister Christannus de Susato et magister Nicolaus Hebersdorf tunc decanus etc.67
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.22, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.22/charter>, accessed at 2024-12-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success