useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.215
Signature: 1.1.215
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1424
Sitzung vom 25. Juni 1424  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [25. Juni 1424]

    [1] Item 25a die Iunii congregata fuit facultas super articulis infrascriptis.

    Primus ad tractandum de quibusdam honorem et utilitatem facultatis concernentibus,

    et circa istum articulum fuit motum de quibusdam defectibus domus facultatis reformandis. Et placuit facultati, quod magister Iohannes Aygel et decanus deberent illos defectus conspicere in tectis et aliis reformandis et de eisdem disponere, ut reformarentur secundum quod videretur378 oportunum.

    [2] Item in eadem congregatione supplicavit bedellus379 facultatis, quod facultas disponeret circa380 scolares audientes medicinam de collecta ab eis recipienda sicut est de more in aliis facultatibus.

    Et placuit facultati, quod quilibet magister in artibus audiens medicinam deberet solvere bedello 1 gross. singulis quatuor temporibus, alii vero baccalarii et scolares quilibet 4 vel 5 den., nisi paupertas quem in hoc excusaret, quem etiam per bedellum nolumus aggravari. Et executio illius ad hortandum magistros et ceteros audientes commissa fuit magistro Heinrico Stoll et decano, quod in lectione aut alibi in privato eos ad hoc hortarentur meliori modo sicut deceret etc.

    [3] Item in eadem conregatione supplicavit magister Seboldus de Ravenspurk, quod facultas locationem domus facultatis alias factam domino Iacobo canonico revocaret, quia in eam non consensisset nec de presenti in eandem consentiret. Istam supplicationem facultas non exaudivit, quia prius mature et deliberate domum suam prefato domino Iacobo locavit ad petitionem plurium honorabilium virorum magistri Petri Dekinger decretorum doctoris et decani capituli protunc et Oswaldi381 scriptoris hubarum et magistri coquine illustrissimi principis domini nostri domini Alberti ducis Austrie etc. necnon aliorum honestorum [fol. 46r]382 protunc presentium etc. Et super hoc facultas super huiusmodi locatione dedit predicto domino Iacobo litteram modum et formam illius contractus continentem, cuius tenor in fine huius libri habetur. Que383 littera sigillata fuit protunc cum sigillo facultatis presentibus omnibus doctoribus etc. [4] Secundus articulus fuit ad recipiendum computum a precedenti decano et facto computo per magistrum Iacobum de Stoczstal decanum precedentem remansit

    obligatus facultati primo 6 flor ungar. et unum malum, quos receperat a decano immediate ante eum et unum flor. ex parte Iohannis de Montibus promoti tempore sui decanatus in baccalarium.

    [5] Item 30 sol., den. ex parte magistri Stephani Spetzhart, quos obligabatur in censu domus facultatis. Item 3 lib. den. et 60 den. in censu domus alias per eum non soluto.384 Et quia magister Iacobus istam pecuniam protunc persolvere non habuit, supplicavit facultati, quatenus terminum solutionis sibi daret. De qua supplicatione facultas non erat contenta.

    Ideo placuit, quod istam pecuniam persolveret infra tres dies aut faceret cautionem sufficientem per pignus aut fideiussores sub pena exclusionis a facultate, quam penam acceptavit et ad redimendum pignora aut fideiussores facultas sibi statuit duos menses et in receptione pignorum aut fideiussorum commisit facultas magister Iohanni Aygel et decano.

    [6] Item protunc magister Iacobus presentavit decano 1 flor. malum.385

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    378 Verbessert und durchgestrichen aus optimum.
    379 Marginale Bemerkung links von anderer Hand De salario bedelli.
    380 Davor durchgestrichen de.
    381 Davor durchgestrichen magistri […].
    382 Auf dem oberen Rand links magister Iohannes Paumgarten, rechts 1424.
    384 Marginale Zeigehand links.
    385 Verwendung anderer Tinte.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.