useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.216
Signature: 1.1.216
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. August 1424
Sitzung vom 28. August 1424  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [28. August 1424]

    [1] Item 28. die mensis Augusti fuit facultas congregata super articulis infrascriptis. Primus ad audiendum desiderium domini cancellarii principis in quodam negotio concernente honorem facultatis et materia istius articuli fuit, quia magister Seboldus querulose proposuit coram domino cancellario de locatione domus facultatis sibi facta in preiudicium cuidam386 sacerdoti canonicatis [!],387 in quam nunquam consensisset, nec ad huiusmodi locationem esset vocatus.388 Item ibidem proposuit, qualiter esset deceptus in duobus flor. in receptione389 sui ad facultatem et quod liber statutorum390

    solum sonaret, de duobus et quod liber statutorum in illa parte esset rasus et quod alii ante eum et etiam post eum recepti tantummodo duos dedissent et in hoc facta esset [fol. 46v] sibi iniuria; tandem supplicavit domino cancellario, quatenus informaret doctores aut saltem decanum, qui consequenter alios informaret et desiderium domini cancellarii eisdem notificaret, ut istam locationem factam domus revocarent, ne ius inhabitandi pronunc ad eum devolutum ex ordine apud eum mutaretur.

    Super que facultas deliberavit et conclusum fuit, quod omnes doctores facultatis preter magistrum Seboldum deberet [!] accedere dominum cancellarium et sibi referre ea, que acta essent circa locationem domus nulli in preiudicium, nec aliquod ius alicui debetur plus quam alteri et quod excusarent facultatem in singulis punctis et querelis tangentibus honorem facultatis et signanter de rasura libri, quam dominus cancellarius plus ponderavit scandalosam et male sonantem.

    Placuit facultati, quod recitarentur motiva et cause moventes patres391 nostros antecessores, qui hoc fecerunt non absque deliberatione sed mature et rationabiliter, ut patet ex motivis eorum, quorum unum ponitur in principio libri statutorum de potestate facultatis addendi aut diminuendi etc.

    [2] Secundus articulus ad deliberandum super quadam propositione facta contra facultatem per magistrum Seboldum ex parte domus eiusdem in plena congregatione universitatis et ad providendum, ne in futurum similia fierent.

    Conclusum fuit, quod decanus sollicitaret dominum rectorem, cui commissum fuit et suis officialibus, ut vocaret partem, scilicet actorem contra facultatem, et ammoneret eum, ut prosequeretur querelam suam et ius, quod pretenderet se habere ex parte domus; quo392 facto aut etiam si dimitteret rem sic pendere decanus in publica congregatione universitatis deberet respondere super propositis per magistrum Seboldum contra facultatem, et universitatem super hoc certificare, quomodo iniuste et inconsulte facultas esset accusata et factum sibi impositum in hoc, quod domus esset393 facultati testata, ut doctores tantum deberent eam394 inhabitare et quod ad hoc sonaret testamentum olim honorabilis viri magistri Nicolai etc., quia oppositum395 ad istud non sonat testamentum sed libere domus est testata et nulla conditione adiecta ut patet inspicienti copiam etc.

    [3] Tertius articulus ad disponendum de libris facultatis nondum cathenatis, ut amplius in maiori custodia servarentur et de aliis circa materiam librorum referendis. Conclusum fuit, quod libri non cathenati simul reponerentur ad cistam et quod clauderentur cum una sera quousque facultas haberent [!] pecuniam pro cathenatione etc. [fol. 47r]396

    [4] Item de pecunia facultatis, quam397 obligatur magister Iacobus.

    Placuit facultati, quod sollicitaretur magister Iacobus, quod videret de solutione infra hinc et festum Michaelis proximum398 quod si non faceret, facultas vellet de pignore disponere taliter, quod haberet pecuniam suam, quia timor etiam est de destructione, ideo nollet diutius retinere etc.

    [5] Item in eadem congregatione fuit motum de clavibus habendis399 ad stubam facultatis et librariam.

    Conclusum fuit, quod fierent claves de novo sub expensis facultatis, quas semper haberet decanus pro tempore propter motiva tunc tacta, non obstante quod aliunde claves proprios habent.

    [6] Item fuit etiam motum de littera alias400 data et sigillata domino Iacobo super conventione domus, quia ibi aliquid obmissum erat.

    Placuit facultati concorditer,401 quod dominus402 Iacobus litteram prius sigillatam restitueret facultati et quod fieret una nova littera, cui inscriberentur prius obmissa, videlicet quod facultas haberet librum ingressum ad stubam pro congregationibus et aliis necessitatibus suis expediendis et similiter ad librariam, quando alicui doctorum intrare placuerit, aut saltem quod dominus Iacobus daret facultati litteram aut cedulam cum sigillo suo, obmissa in alia littera continentem, aliis remanentibus sicut stant, nisi quod loco sancti Martini ponatur sancti Michaelis, quia ita locatio fuit facta a festo sancti Michaelis proxime futuro, videlicet anno domini Mo CCCCo 23o ad novem

    annos sequentes etc.

    [7] Item dedi in eadem congregatione pro vino et pane 6 den.

    Item dedi 28 den. pro tribus clavibus et una nova sera cum clave ad cistam repositionis librorum non cathenatorum et aliis ibi pro custodia factis.403

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    386 Davor durchgestrichen et contra.
    387 Jakob Oberndorffer.
    388 Davor durchgestrichen et tandem.
    389 Davor durchgestrichen prima.
    390 Wort verbessert.
    391 Davor durchgestrichen propter quas esset hoc factum rationabiliter.
    392 Davor durchgestrichen quod.
    393 Davor durchgestrichen facultatis.
    394 Davor durchgestrichen ibi habitare.
    396 Auf dem oberen Rand links magister Iohannes Paungarten, rechts 1424.
    397 Davor durchgestrichen fuit tunc.
    398 29. September 1424.
    399 Davor durchgestrichen ad.
    400 Davor durchgestrichen alios.
    401 Davor durchgestrichen et con.
    402 Davor Wort verschrieben.
    403 Eventuell Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.