Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[20. September 1425]
[1] Item 20a die mensis Septembris congregatis omnibus doctoribus facultatis placuit facultati, quod magister Sebaldus deberet vocari et deberent sibi manifeste cause exclusionis sue dicere [!].
Et factum fuit et fuit tunc exclusus, sed ipse dixit, quod non vellet esse exclusus.421
[2] Item recepi ab domino Iacobo inquilino nostro 3 flor. [fol. 49r]422
[3] Anno domini MCCCCXXVo ex ordine fuit effectus decanus magister Cristannus de Susato doctor in medicina, qui propter certas causas, quas tunc doctoribus declaravit, non posset esse, et in congregatione facultatis supplicavit facultas magistro Iohanni Aygel, quatenus loco sui per illum medium annum esset decanus, quod assumpsit ad facultatis preces.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.219, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.219/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success