Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[22. Oktober 1424]
[1] Item 22a Octobris fuit facultas congregata super articulis infrascriptis.
Primus ad eligendum novum decanum facultatis et electus fuit per maiorem partem facultatis magister Heinricus Stoll medicine doctor, qui protunc absens fuit cum domino principe in Moravia, et in locum eius et vices tenentem electus est magister Iohannes Aygel, qui extunc onus substitutionis sponte assumpsit usque ad prefati magistri Heinrici adventum; verum quod magister Seboldus causabatur contra facultatem dicendo, se esse spretum in hoc, quod ordo decanatus iam diu servatus circa eum esset interruptus, sed facultas rationabiliter mota ordinem pristinum ex rationabilibus causis decrevit pro ista vice non esse servandum, presertim cum causa [fol. 48r]411 pendens inter facultatem medicine et prefatum magistrum Seboldum ex parte locationis domus facultatis adhuc nondum esset diffinita. Et plura hinc inde fuerunt obiecta de locatione domus, que habentur in actis supra, unum tamen magister Seboldus adiecit, quod ipse solus esset ille, qui procuraret bonum facultatis, quod multum displicuit omnibus aliis estimantes se per hoc diffamatos et de periurio reprehensos, revocantes sibi hoc ad animum, sed extunc nichil412 fuit dictum sed suspensum, quid fieri expediat in emendam.
[2] Secundus articulus ad recipiendum computum ab antiquo decano et facto computo in presentia facultatis de facultatis [!] expositis facultas remansit obligata decano precedenti413 in 11 den.,414 quia tempore sui decanatus nihil recepit nisi 32 den. ex parte magistri Heinrici Stoll pro valete in recessu suo cum principe ad Moraviam.
Alia debita stant sicut prius non soluta per magistrum Iacobum Stokstal etc. Est verum quod magister lacobus Stokstal protunc supplicavit facultati, quod daret sibi pallium et obtulit extunc statim dare 10 flor. obligatos facultati et quod de residuo facultas expectaret sibi ad festum nativitatis Christi proxime futurum.415
Placuit facultati, quod daretur sibi pallium receptis 10 flor. prius et quod pro residuo assecuraret facultati per aliud pignus aut fideiussores sufficientes et quod solverent redimendo pignus ad festum sancte Katherine,416 quod si non posset, obtineret a facultate longiorem terminum sibi dandum. Et neutrum illorum placuit sibi et omnia recusavit et ita servavit 10 flor. et stetit res sicut prius.
[3] Item in eadem congregatione dedi 6 den. pro vino.417 [fol. 48v]418
[1425]
[1] Anno domini MCCCCo XXVo secundum ordinem effectus est magister Iohannes
Aygel decanus facultatis medicine, cuius tempore acta sunt sequentia.
Item per plures congregationes universitatis magister Sebaldus facultatem aucusavit [!] de illicita nostre domus locatione facultatis et per plures citationes facultatem turbavit et tribulavit ad consistorium rectoris universitatis et non unius tantum sed plurimum.
[2] Etiam similiter hoc fecit de duobus florenis, qui deberent sibi restitui, quia facultas conclusit a quolibet extraneo doctore recipi 4 flor. de novo adveniente. Facultas pie se habuit et libenter fuisset quieta, tandem duo doctores sacre theologie, magister Nicolaus de Dinkelspuhel419 e t magister Theodricus de Hamelburgk, moti a se ipsis et merito pacis fortiter se interposuerunt, obtinuerunt a facultate nostra, quod consensit in arbitros per eam nominandos, et cum eum omni cum diligentia alloquerentur pro bono pacis, ipse renuit simpliciter; post facultas amplius nolebat in prefatum, propter tantorum virorum exclusionem, quos non volebat exaudire, consentire,420 sed tantum secum stare ad iustitiam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.218, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.218/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success