Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[24. November 1426]
[1] Item 24. die Novembris fuit facultas congregata pro expeditione articulorum infrascriptorum.
Primus fuit, qualiter obviandum sit quibusdam irreverentiis turpibus et insolitis scolis nostris et doctoribus ibidem legentibus exibitis.
Placuit facultati, quod fieret inquisitio, si posset perscrutari ille vel illi, qui huiusmodi defedationem fecissent aut procurassent; ulterius placuit secundo, quod peteretur clavis ad lectorium a decano facultatis artium et quod lectorium clauderetur extra horas lectionum, ne talia aut similia pro futuro fierent; quam postulationem clavis si
Baumgarten.
negarent, deduceretur ulterius ad facultatem, quid expediat sibi facere pro clausione lectorii ad442 usum suum tantum etc.
[2] Secundo proposuit quidam scolaris in medicina contra magistrum Erasmum doctorem in medicina protunc rectorem, iniuriam443 verbalem et realem sibi ab eo fore illatam, super quo petivit consilium a facultate.
Placuit facultati pro concordia, quod quilibet ipsorum caperet unum444 doctorem de facultate, qui eos, si possent, concordarent; sin445 autem, quilibet uteretur iure suo etc. [3] Tertio proposuit decanus contra magistrum Seboldum, contemptum sibi factum et toti facultati in persona sua, quia magister Seboldus locaverat se ante decanum in quadam congregatione omnium suppositorum universitatis, nec monitus cedere voluit, sed pertinaciter respondit, quod non elegisset me in decanum et plura dixit etc.
Hoc multum displicuit facultati et placuit facultati, quod hoc allegaretur pro futuro coram arbitris suis [fol. 51v] aut aliis se pro eo interponere volentibus et alibi, ubi fuerit oportunum, ymo apparuit facultati, quod pro isto solo esset excludendus etc.
Secundo [!] proposuit decanus contra dominum rectorem, quia nullum de facultate vocaverat in quadam vocatione sui et aliorum ad consules civitatis, cum tamen de omnibus aliis facultatibus aliquos vocasset. In hoc apparuit facultati, ipsam fuisse spretam et exclusam per dominum rectorem.
Placuit, quod amplius non faceret, sed honoraret facultatem in tali aut simili,446 merito cuius illum honorem rectoratus recepisset.447
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.228, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.228/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success