Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[12. Januar 1427]
[1] Item 12a die Ianuarii fuit facultas congregata ad deliberandum de compromissione fienda in tres facultates in causa diu ventilata inter facultatem et magistrum
Seboldum.
Et placuit facultati, quod non fieret compromissio in dictas facultates pronunc, sed potius vellet expectare sententiam diffinitivam.
[2] Secundus articulus fuit ad audiendum responsum facultatis artium ex parte scolarum nostrarum et quia facultas artium dixit, quod vellet stare in limitibus suis et stare iuri coram iudice quocumque.
Placuit facultati, quod448 magister Iohannes Aygel et decanus adhuc semel accederent decanum facultatis artium hortando eum, ut scolas449 nostras non impediret per suos et quod450 disponeret nobis presentari clavem lectorii et quod facultas artium non arrestaret se in isto; quod si non posset obtinere, facultas cogitaret de modo habendi clavem et usum lectorii etc.
[3] Item in eadem congregatione dedi 7 den. pro vino. Item dedi pro scriptione instrumenti appellationis 7 den. Item 3 sol. notario pro duobus instrumentis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.229, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.229/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success