Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[25. April 1427]
[1] Item 25. die Aprilis congregata fuit facultas ad disponendum de uno, qui recipiat decanatum ex parte facultatis, et auditis causis magistri Heinricus [!] Stoll, quem ordo tetigit.
Placuit facultati, quod sequens eum in eodem assummeret onus et erat magister Iohannes Aygel, qui petitus onus assumpsit taliter, quod magister Heinricus in proxima mutatione decanatum assumeret sine contradictione, quod et promisit. [2] Item eodem die decanus precedens fecit rationem et deductis456 expositis
remansit obligatus facultati in 17 flor. demptis 19 den., quos florenos457 presentavit decano sequenti.
[3] Item in eadem congregatione exposui 6 den. pro vino et pane et in resignatione decanatus ante, in die sanctorum Tyburti etc. 5 den. pro vino.
Item dominus Iacobus, hospes noster, eodem die presentavit mihi 4 flor. in458 censu cadente circa festum sancti Georii; que omnia simul collecta faciunt predictam summam.459
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.231, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.231/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success