Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[3. April 1427]
Ad deliberandum de modo aut modis prosequendi appellationem alias nomine facultatis antepositam in causa pendente inter facultatem et magistrum Seboldum ex parte sue exclusionis, in qua dominus rector conclusit contra facultatem nec451 detulit appellationi sed refutavit ex452 eo, quia coram eo non fuisset appellatum et consequenter mandavit decano sub pena obedire, quatenus prefatus magister Seboldus restitueretur etc. iuxta formam sententie per eum late.
Placuit facultati, quod appellato facta prosequeretur modis quibus posset pro453 honore facultatis, et si universitas, ad quam est appellatum, approbaret sententiam domini rectoris et quod [!] procederet ad executionem, quod facultas appellaret ab illa conclusione aut sententia454 ad sedem Apostolicam; prius tamen requireret dominum rectorem, ne concluderet aliquit in preiudicium facultatis, sed quod suspenderet ad maiorem deliberationem; sin autem, fieret ut dictum est. [fol. 52r]455
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.230, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.230/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success