Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[18. September 1429]
Ergänzung von anderer Hand in locatione domus facultas est libera.
[1] Item decimaoctava die mensis Septembris facta fuit congregatio facultatis ad cogitandum, quomodo et quid esset respondendum ad proposita per magistrum Iohannem de Pawngarten contra facultatem et illud commissum fuit decano et adiunctus fuit sibi magister Erasmus, doctor facultatis eiusdem, et secuntur proposita, videlicet primum quesivit, quare non fuisset exauditus, cum tamen binies vel pluries suplicasset pro domo facultatis.
[2] Secundum an facultas esset libera ad quoslibet vel solum ad suos.
[3] Tertium quod ipse vellet invalidare conclusionem conclusam per facultatem, que canit, quod magister Petrus debeat domum per annum futurum inhabitare.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.249, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.249/charter>, accessed at 2024-12-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success