Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[22. September 1429]
[1] Item 22. die mensis Septembris facta fuit congregatio facultatis ad cogitandum de modo conservandi506 facultatem in suo esse et honore et obviandi laborantis ad oppositum. Et materia huius articuli fuit, quia magister Iohannes dictus de Pawngarten volens invalidare conclusionem conclusam per facultatem de locatione domus dixit et ex statutis universitatis deducere voluit et privilegiis eiusdem, certos doctores nostre facultatis et etiam aliarum facultatum non esse de gremio universitatis. Et super isto deliberavit facultas et conclusit, quod universitas haberet discutere et interpretari, qui gauderent privilegiis et qui essent de gremio suo.507
[2] Item in eadem congregatione fuit motum per decanum, quomodo singule facultates haberent suos patronos et semel in anno certam facerent sollempnitatem et videretur expediens, ut facultas ad instar aliarum facultatum et ad honorem Dei etiam aliquam faceret sollempnitatem et, si placeret, in die sanctorum Cosme et Damiani.508
Et placuit dominis doctoribus tunc presentibus, quod ita deberet fieri pro isto anno et quod post per decanum fieret articulus de isto et quod facultas cogitaret de uno modo stabili et de loco secundum quod videretur facultati expedire. [fol. 56v]509
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.250, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.250/charter>, accessed at 2024-12-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success