Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[14. Mai 1430]
[1] Item anno quo supra congregata fuit facultas super articulis subscriptis.529
Primus ad deliberandum super locatione domus. Et vocati fuerant singuli doctores facultatis per bedellum sub pena consueta et non comparuerunt nisi tres preter decanum, scilicet magister Iohannes Aygel, magister Iacobus Stokstall, magister Iohannes Pongarten.
Et placuit facultati, ut domus locaretur magistri Iohanni Pongarten sub ea forma, qua locata fuit magistro Petro Folczian et sic conclusum fuit, ut domus spectaret ad magistrum Iohannem etc. antedictum ad proximum festum beati Colomanni,530 servatis iuribus et privilegiis in huiusmodi locationibus servandis.
[2] Secundus articulus ad expediendum causam ex parte practicantium.
Et conclusum [est] per facultatem, ut decanus cum certis deputatis expedirent finaliter modo vel forma convenientiori etc.
[3] Tertius ad videndum de quibus[dam] libris facultatis permutandis pro libris medicinalibus.531
Conclusum fuit, quod decanus conspiceret certos libros medicinales in libraria facultatis artium cum relatione ad facultatem medicine. Facta est hec congregatio anno domini etc. XXXa die 14. mensis Maii.532
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.257, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.257/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success