Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[14. Mai 1433]
[1] Anno domini MoCCCCo 33o electus est in decanum facultatis magister Hainricus
Stoll artis et medicine doctor,596 in cuius decanatu acta sunt subscripta.
[2] Primo facta est congregatio facultatis 14a die Maii ad expediendum articulos subscriptis [!].597
Quorum primus ad audiendum supplicationem duorum baccalariorum in medicina petere volentium, ut admittantur ad examen598 pro licentia in eadem, et unus fuit magister Michael de Schrik et alter magister Iacobus, qui fuerunt per facultatem599 admissi ad presentandum eos domino cancellario, qui consequenter ad600 preces facultatis eos admisit, ut eis assignarentur puncta pro examine ad licentiam.
[3] Secundus articulus ad601 videndum de correctione certorum statutorum facultatis alias innovatorum absque tamen universitatis approbatione. Pro expeditione istius articuli facultas deputavit regentes et fuerunt magister Iohannes Aygel, magister Heinricus S to l l et magister Iohannes de Bawmgarten, qui deberent videre et diligenter perspicere statuta facultatis et cum hoc602 petere accomodationem statutorum
aliarum facultatum et ex hiis concipere aliqua pro utilitate facultatis, quibus conceptis decanus603 deberet presentare ea facultati ad approbandum vel non approbandum ea etc.; que si approbarentur omnia604 vel aliqua ex eis, deberet peti approbatio ipsorum per universitatem.
[4] Tertius articulus605 fuit ex parte civium, qui606 alias fuit607 suspensus in decanatu precedentis decani et ille articulus fuit de gravamine civium illato doctoribus ex parte
exactionum insolitarum. Pro istius articuli expeditione facultas conclusive deputavit608 [fol. 63r]609 magister Cristannum de Susato et decanum, ut accederent dominum cancellarium et proponerent sibi illud negotium et consequenter peterent eum facultatis nomine, ut iuvaret610 facultatum apud dominum principem ad absolvendum eandem a talibus exactionibus insolitis, salva tamen steura communi, quam doctores eiusdem facultatis non recusarent dare.611
[5] Item postea facte sunt due congregationes.
Prima fuit facta ad audiendum supplicatione trium scolarium facultatis medicine petentium, ut ad examen pro gradu baccalariatus in medicina admitterentur, quod factum est. Primus fuit magister Cristoforus de Saltzpurga, secundus magister Pangratius [Kreuzer aus Trausmauer] et tertius Nicolaus [Friedland].
[6] Secunda congregatio post hoc612 fuit facta613 ad audiendum supplicationem cuiusdam baccalarii in medicina, videlicet614 magistri Conradi [Königstein], qui petivit admitti ad examen pro licentia in eadem, cuius supplicatio fuit exaudita secundum statuta facultatis antedicte.615
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.278, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.278/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success