Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[30. September 1413]
[1] Die ultima mensis Septembris fuit congregata facultas.
Conclusit facultas, quod quedam vasa argentea per olym venerabilem virum magistrum Hermannum de Treysa testata ad duorum sanctorum, scilicet Cosmi et Damiani capita, deberent reservari apud testamentarios, quia facultati nihil a magistro prefato fuit recommissum.
[2] De factis appotekariorum nihil fuit conclusum in eadem congregatione in particulari, sed quod manerent suspensa ex certis motivis.
[3] Fuit etiam ibidem conclusum, quod decanus deberet referre magistro Iohanni de Hamelburg, quod amplius non diffamaret facultatem et eius doctores. Si postea faceret, ipse corrigeretur.
[4] In eadem facultatis congregatione petiit magister Iohannes de Wila, quod facultas dignaretur sibi indulgere, quod practicasset sine facultatis licentia et quod amplius nollet facere. Et indultum fuit sibi, ita quod amplius non practicaret.128
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.65, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.65/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success