Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. August 1413] Item die Mercurii post Assumpcionis Marie iterum congregata est facultas ad audiendum Mag. Ioannem Gastgeb, baccalaureum in medicinis, pro ulteriori promotione supplicare volentem355Audivit eundem facultas et gratiose admisit eundem pro examine ad gradum licencie, ita quod prius det 50 flor. Ren. et dispensavit secum facultas in 10 flor. propter expensas factas pro gradu baccalaureatus deditque protunc 50 flor. Ren. In moneta.
Secundus articulus huius congregationis fuit ad audiendum quendam baccalaureum artium et in medicina scolarem alterius universitatis petere volentem se admitti ad examen pro baccalariatu ac deinceps pro licentia in medicina. Qui baccalarius Erfordensis eodem die intitulatus est ad facultatem, et fuit nomen eius Ioannes de Lunden ex Gottingen deditque pro intitulatione 10 cruc., et visis litteris complecionis studii Erfordensis fuit admissus pro examine ad gradum baccalariatus in medicina fuitque eodem die examinatus et gratiose promotus, cui immediate traditus est gradus baccalariatus in presentia facultatis cum omnibus iuribus pertinentibus ad eundem gradum in stuba domus facultatis eiusdem; tandem admissus ad examen pro gradu licencie in medicina. Idempro tunc deposuit 55 libr. den. in uno sacculo ad facultatem; superaddidit postea aduc 5 libr. den.356
Item in eadem congregacione dominus doctor Salius dedit 20 cruc. propterea, quod receptus est ad consilium facultatis.
Item eodem die in congregacione exposui pro duabus octavis vini pro sedecim 32 den. quos recepi de peccunia intitulacionis baccalariiErfordensis.357
Item 20 cruc., quos dedit doctor Salius,et 10 cruc., quos dedit baccalarius Erfordensis pro intitulacione, expositi358sunt per pedellum pro piscibus pro collacione quadam, quando examinati sunt Gastgeb et Gandulphus; reliqui 10 cruc., a baccalario de Lunden pro intitulacione dati, in vigilia sancti Augustini pro vino, fructibus et pane sunt expositi.359[fol. 57v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.201, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.201/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success